라틴어 문장 검색

Pincernam crucis esse reum sentencia prodit, Crux punit meritum iure fauente cruci.
(ANONYMUS NEVELETI, De iudeo et pincerna 63:25)
at non usque adeo tuae beniuolentiae indulgebo, ut mihi permittam iam propemodum fesso in causa prorsus ad finem inclinata de egregiis uirtutibus eius nunc demum incipere, quin potius eas integris uiribus et tempori libero seruem.
(아풀레이우스, 변명 93:9)
fauet enim Rufino Aemilianus et prouentum cupit.
(아풀레이우스, 변명 96:2)
nam si mimus est, riseris, si funerepus, timueris, si comoedia est, faueris, si philosophus, didiceris.
(아풀레이우스, 플로리다 5:2)
nec eo minus et leno periurus et amator feruidus et seruulus callidus et amica illudens et uxor inhibens et mater indulgens et patruus obiurgator et sodalis opitulator et miles proeliator, sed et parasiti edaces et parentes tenaces et meretrices procaces.
(아풀레이우스, 플로리다 16:10)
quae quanquam invita quod a se ungue latius digrederer, tamen comiter amatoriae militiae brevem commeatum indulsit.
(아풀레이우스, 변신, 2권 18:3)
quam ego amplexus ac deosculatus prius, utque mihi prosperis faveret volatibus deprecatus, abiectis propere laciniis totis, avide manus immersi et haurite plusculo uncto corporis mei membra perfricui.
(아풀레이우스, 변신, 3권 21:2)
"supplicis anxiae piis precibus erogatus germani complexus indulge fructum et tibi devotae Psychae animam gaudio recrea."
(아풀레이우스, 변신, 5권108)
"Adsum tuos miserata casus, adsum favens et propitia."
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:4)
Spiritu faventis eventus quaesticulo forensi nutrito per patrocinia sermonis Romani.
(아풀레이우스, 변신, 11권 28:11)
Sed, Deo misericorditer favente et civibus viriliter se defendentibus, munitionem irrumpere non potuit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 82 85:2)
Quam enim testimonia mendacia esse non debent, tam non debent favere mendacio.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 5:2)
Tu autem, mi carissime, aliquando mihi consentiebas in rebus humanis, cum eis more vulgi frui cuperem, et mihi ad ea capessenda, quorum me paenitet, favendo velificabas, immo vero vela cupiditatum mearum cum ceteris tunc dilectoribus meis inter praecipuos aura laudis inflabas.
(아우구스티누스, 편지들, 59. (A. D. Epist. CCLVIII) Domino Merito Suscipiendo et In Christo Dilectissimo Ac Desiderantissimo Fratri M Arci An O Augustinus In Domino salutem 1:8)
* * * iucundiora alia reperiri queunt, ad hoc ut liberis quoque meis partae istiusmodi remissiones essent, quando animus eorum interstitione aliqua negotiorum data laxari indulgerique potuisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 1:1)
Lex deinde Licinia rogata est, quae cum certis diebus, sicuti Fannia, centenos aeris inpendi permisisset, nuptiis ducenos indulsit ceterisque diebus statuit aeris tricenos;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIV 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION