라틴어 문장 검색

quod nequaquam prodesse potuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 4:8)
His locatis, certatim indulgent operi ciborum, cornibus mille et mille perstrepentes, praedis et pabulis equorum undique insistentes, quorum fragor et strepitus usque ad terminum milliaris ferme posse audiri referebatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 74:3)
et perspiciens se fugitivis ac victis nequaquam prodesse, sed sibi in promptu esse mori, reductis frenis cum sociis equo insidentibus, se subtraxit, et ad maritima, via relecta, tendens cum paucis repedabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 126:12)
Quin terram Romaniae, quondam injuste a Solymano sibi ablatam, sed nunc peregrinorum viribus restitutam, incendio et praeda vastavit, urbes et praesidia universa subvertit, ne forte a Solymano recuperata illi servitio prodessent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 82:2)
Sed minime misellis profuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 56:5)
Caetera multitudo, quae adhuc in faucibus subsequebatur, nec auxilio suis prodesse poterat prae angustia semitarum, nunc vitae diffisa, in fugam conversa est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 68:10)
Eodem tempore, quo bellum hoc mense Septembri [0605C] actum est, et cruenta victoria a rege Baldewino habita, anno regni ejus primo, gens Longobardorum incomputabilis de regno Italiae, post captionem Antiochiae et Jerusalem, audita insigni Christianorum victoria, e diversis regionibus Italiae collecta, per regnum Hungariae prospero itinere transeuntes, profecti sunt usque in regnum Bulgarorum, volentes conchristianis fratribus auxilio augeri et prodesse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 2:1)
Episcopus vero Mediolanensium, et Albertus comes [0607D] de Blandraz, et Hugo de Montbeel, et caeteri prudentiores primique exercitus, cognoscentes seditionem hanc pessimam sibi suisque plus nocere quam prodesse, in medio populi exsurgentes, hoc malum ultra fieri prohibuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 10:1)
Descenderat [0608C] autem eodem tempore comes Reymundus a Laodicea in civitatem Constantinopolim, qui multum peregrinis in reconciliatione imperatoris profuit, primus et collateralis illi in omni consilio et decreto factus prae omnibus, qui Hierosolymam ascenderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 10:13)
ubi nihil reperientes, non hominem, non pecudem, gravi fame coeperunt coarctari, quin aurum nulli prodesse poterat nec argentum;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 22:2)
Engelradus pariter de eadem patria, Dudo miles egregius, Arnoldus, filius villici, Walterus de Castelens, et plurimi potentissimi [0618A] milites, quibus equorum cursus minime prodesse poterat, eisdem carnificibus obviam facti, sagittis occisi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 46:5)
complices vero illius, quibus non indulsimus, in manu vestra sive ad mortem, sive ad vitam habeantur in ultione sanguinis patris, cum ab hac obsidione primum pedem averterimus, et noster exercitus in sua reditum paraverit, Vobis autem in omnibus commodis vestris manus mea non deficiet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 44:6)
CAP. L. - Rex propter Turcos tentoria sua incendens et ab obsidione recedens, venationi paulisper indulsit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 99:1)
Gozelinus vero intelligens casum et interitum suorum fortium, et ipse inter manus crudelium audacter involat, nullo tamen auxilio jam occisis sociis et attritis poterat prodesse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:17)
Sumpta parum, prodest, que mox emittitur esca;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 6:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION