라틴어 문장 검색

Accitur legio duodecima et unde famam aucti exercitus speraverat, prodita infrequentia:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 10장1)
ergo contractum oppidanorum vulgus, et quos e proximis coloniis et municipiis eius rei fama acciverat, quique Caesarem per honorem aut varios usus sectantur, etiam militum manipuli, theatrum Neapolitanorum complent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 33장5)
accita quippe Epicharis et cum indice composita nullis testibus innisum facile confutavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 51장11)
telum quoque in necem eius paratum ostendit accirique reum iussit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 55장3)
Ergo accitur Natalis et diversi interrogantur quisnam is sermo, qua de re fuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 56장1)
igitur accita est in senatum, steteruntque diversi ante tribunal consulum grandis aevo parens, contra filia intra vicesimum aetatis annum, nuper marito Annio Pollione in exilium pulso viduata desolataque, ac ne patrem quidem intuens cuius onerasse pericula videbatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 30장5)
Marium Celsum consulem designatum, per speciem vinculorum saevitiae militum subtractum, acciri in Capitolium iubet;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 71장3)
septimam decimam cohortem e colonia Ostiensi in urbem acciri Otho iusserat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 80장2)
sed scientiam artemque haruspicum accitam et Cilicem Tamiram intulisse, atque ita pactum ut familiae utriusque posteri caerimoniis praesiderent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 3장3)
nec defuere qui trierarchos nomine Neronis accirent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 9장3)
accitis auxiliis securum hostem ac successu rerum socordius agentem invadunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 15장2)
nam Caecina non simul cohortis sed singulas acciverat, quae res in proelio trepidationem auxit, cum dispersos nec usquam validos pavor fugientium abriperet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 26장3)
plerique copias trans Padum agentis acciri postulabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 39장7)
et Britannia Galliaque et Hispania auxilia Vitellius acciverat, immensam belli luem, ni Antonius id ipsum metuens festinato proelio victoriam praecepisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 15장5)
Sustinuit labentem aciem Antonius accitis praetorianis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 23장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION