라틴어 문장 검색

Quapropter cum sit sapientis non ubique emere nec aut ubertatis inlecebris aut deliciarum concinnitate decipi, sic verum industrii patris familiae est, quicquid aut emerit aut acceperit, facere fructuosum atque utile, quoniam et gravioris caeli multa remedia priores tradiderunt, quibus mitigetur pestifera lues, et in exili terra cultoris prudentia ac diligentia maciem soli vincere potest.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 4장 3:1)
ac rursus praemio prosequimur eos, qui strenue atque industrie se gerunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 18:4)
Idque faciet variis de causis pampinator industrius, etiam si non erit maior fructus, quam ut maturescere queat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 27장 5:3)
Quibus cordi est educatio generis equini, maxime convenit providere actorem 2 industrium et pabuli copiam:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 1:1)
Sit autem vigilax, impiger, industrius, navus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 10:3)
Nos enim censemus instituere vectigal industrii patrisfamilias, non rixosarum avium lanistae, cuius plerumque totum patrimonium, pignus aleae, victor gallinaceus pyctes abstulit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 5:3)
Hyginus veterum auctorum placitasecretis dispersa monimentis industrie collegit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 2장 1:2)
addidit orationem Caesar multa cum laude filii sui quod patria benevolentia in fratris liberos foret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 4장2)
benevolentia patris Augusti et mox plurimis Tiberii iudiciis ita insuevisse ut spes votaque sua non prius ad deos quam ad principum auris conferret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 39장4)
Tiberius tamen, ludibria seriis permiscere solitus, egit grates benevolentiae patrum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 2장5)
igitur Sinnaces, quem antea infensum memoravi, patrem Abdagaesen aliosque occultos consilii et tunc continuis cladibus promptiores ad defectionem trahit, ad- fluentibus paulatim qui metu magis quam benevolentia subiecti repertis auctoribus sustulerant animum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 36장5)
adiungitur Sosibius Britannici educator qui per speciem benevolentiae moneret Claudium cavere vim atque opes principibus infensas:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 1장2)
nam militares artes per otium ignotae, industriosque aut ignavos pax in aequo tenet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 12장2)
nam Domitiae inimicitiis gratias agerem, si benevolentia mecum in Neronem meum certaret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 21장8)
mox Galbae amicitia in abruptum tractus, audax, callidus, promptus et, prout animum intendisset, pravus aut industrius, eadem vi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 48장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION