라틴어 문장 검색

nec illi, quod est rarissimum, aut facilitas auctoritatem aut severitas amorem deminuit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 9장 4:1)
eadem inertia erga hostis, similis petulantia castrorum, nisi quod innocens Bolanus et nullis delictis invisus caritatem paraverat loco auctoritatis.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 6:2)
parvis peccatis veniam, magnis severitatem commodare;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 19장 3:2)
ita cum damna damnis continuarentur atque omnis annus funeribus et cladibus insigniretur, poscebatur ore vulgi dux Agricola, comparantibus cunctis vigorem, constantiam et expertum bellis animum cum inertia et formidine aliorum.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 41장 3:1)
laudata olim et militari fama celebrata severitas eius angebat aspernantis veterem disciplinam atque ita quattuordecim annis a Nerone adsuefactos ut haud minus vitia principum amarent quam olim virtutes verebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 5장3)
Invalidum senem Titus Vinius et Cornelius Laco, alter deterrimus mortalium, alter ignavissimus, odio flagitiorum oneratum contemptu inertiae destruebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 6장1)
nocuit antiquus rigor et nimia severitas, cui iam pares non sumus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 18장10)
nam quae alii scelera, hic remedia vocat, dum falsis nominibus severitatem pro saevitia, parsimoniam pro avaritia, supplicia et contumelias vestras disciplinam appellat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 37장9)
diu infructuosam et asperam militiam toleraverant ingenio loci caelique et severitate disciplinae, quam in pace inexorabilem discordiae civium resolvunt, pa- ratis utrimque corruptoribus et perfidia impunita.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 51장3)
Et oratio ad perstringendos mulcendosque militum animos et severitatis modus (neque enim in pluris quam in duos animadverti iusserat) grate accepta compositique ad praesens qui coerceri non poterant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 85장1)
legati tribunique ex moribus imperatorum severitatem aemulantur vel tempestivis conviviis gaudent;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장4)
unde suspicio sponte legatorum excitari bellum cunctaque quae acciderant aut metuebantur non inertia militis neque hostium vi, sed fraude ducum evenire.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 19장11)
insignis publica severitate dies ne privatim quidem laude caruit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 40장10)
dein blandiente inertia septimum quoque annum ignaviae datum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 4장8)
apud Corinthum tanta severitate exercitui praefuit, ut nullae umquam in Graecia neque exercitatiores copiae neque magis dicto audientes fuerint duci, in eamque consuetudinem adduxit, ut, cum proelii signum ab imperatore esset datum, sine ducis opera sic ordinatae consisterent, ut singuli a peritissimo imperatore dispositi viderentur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION