라틴어 문장 검색

quamquam enim dolebiwn in eam me urbem ire quam tu fugeres qui eam liberavisses, quod mihi quoque quondam acciderat periculo simili, casu tristiore, perrexi tamen Romamque perveni nulloque praesidio quatefeci Antonium contraque eius arma nefanda praesidia quae oblata sunt Caesaris consilio et auctoritate firmavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 10 4:3)
Gracchum qui conlegae magistratum per seditionem abrogavit, quorum interfectores implerunt orbem terrarum nominis sui gloria, sed eum - auderet enim dicere, cum patriam periculo suo liberasset - cuius nefandum adulterium in pulvinaribus sanctissimis nobilissimae feminae comprehenderunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 1:5)
idque cum multis aliis rebus, tum e pontificio iure et e caerimoniis sepulcrorum intellegi licet, quas maxumis ingeniis praediti nec tanta cura coluissent nec violatas tam inexpiabili religione sanxissent, nisi haereret in eorum mentibus mortem non interitum esse omnia tollentem atque delentem, sed quandam quasi migrationem commutationemque vitae, quae in claris viris et feminis dux in caelum soleret esse, in ceteris humi retineretur et permaneret tamen.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 27:1)
nam qui se humanis vitiis contaminavissent et se totos libidinibus dedissent, quibus caecati vel domesticis vitiis atque flagitiis se inquinavissent vel re publica violanda fraudes inexpiabiles concepissent, is devium quoddam iter esse, seclusum a concilio deorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 71:2)
Imprudentes enim, ut adhuc puto, admisistis inexpiabile scelus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 17:8)
Brutus clamore Quirites concitat et regis facta nefanda refert.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권553)
utque recusantem cives et tempus et Ino compulerunt regem iussa nefanda pati, et soror et Phrixus, velati tempora vittis, stant simul ante aras iunctaque fata gemunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권553)
"voltus abscondite nostros, ne natae videant ora nefanda meae."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권401)
Non citius frondes autumni frigore tactas iamque male haerentes alta rapit arbore ventus, quam sunt membra viri manibus direpta nefandis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 63:14)
atque utinam fecisses ante nefandos concubitus vacuas habuissem criminis umbras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 42:10)
Ut sensit tetigisse domum Philomela nefandam, horruit infelix totoque expalluit ore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 47:8)
) fatali nata parentem crine suum spoliat praedaque potita nefanda fert secum spolium celeris progressaque porta per medios hostes (meriti fiducia tanta est) pervenit ad regem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 8:4)
Non tulit et tumida frendens Mavortius ira "discite, raptores alieni" dixit "honoris, facta minis quantum distent," hausitque nefando pectora Plexippi nil tale timentia ferro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 45:1)
Denique iam nequeo nil commisisse nefandum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 49:24)
Sacris offensa nefandis ipsa suas urbes Ophiusiaque arva parabat deserere alma Venus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 28:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION