라틴어 문장 검색

Quoties autem infans protractus est, tradendus ministro est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIX Qua ratione partus emortuus ex utero excutiatur. 9:2)
medicus deinde sinistra manu leniter trahere umbilicum debet ita, ne abrumpat, dextraque eum sequi usque ad eas, quas secundas vocant, quod velamentum infantis intus fuit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIX Qua ratione partus emortuus ex utero excutiatur. 9:4)
o patrui germen, cui nominis heres successi, sublime decus torrentis Hiberi, stirpe soror, pietate parens, tibi creditus infans inque tuo crevi gremio, partuque remoto tu potius Flaccilla mihi.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:20)
exterret cunabula discolor infans.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:122)
praesagia luserat error et dedit augurium regnis infantia linguae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae56)
Tunc tibi magnorum mercem Fortuna laborum persolvit, Stilicho, curru cum vectus eodem urbe triumphantem generum florente iuventa conspiceres illumque diem sub corde referres, quo tibi confusa dubiis formidine rebus infantem genitor moriens commisit alendum.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:246)
iam creverat infans ore ferens patrem:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:183)
Igitur summa cura ponenda sunt quasi fundamenta, et ut membra infantium a primo statim die consitionis formanda;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 3장 5:2)
iam infans in castris genitus, in contubernio legionum eductus, quem militari vocabulo Caligulam appellabant, quia plerumque ad concilianda vulgi studia eo tegmine pedum induebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 41장8)
si limen obsideretur, si effundendus spiritus sub oculis inimicorum foret, quid deinde miserrimae coniugi, quid infantibus liberis eventurum?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 70장2)
hunc comitem exilii admodum infantem pater Sempronius in insulam Cercinam tulerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 13장5)
ductae tamen publicae exequiae laudavitque ipse apud rostra formam eius et quod divinae infantis parens fuisset aliaque fortunae munera pro virtutibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 6장5)
At nunc natus infans delegatur Graeculae alicui ancillae, cui adiungitur unus aut alter ex omnibus servis, plerumque vilissimus nec cuiquam serio ministerio adcommodatus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 29장 1:1)
et in proximo pignora, unde feminarum ululatus audiri, unde vagitus infantium.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 7장 3:3)
hi lusus infantium, haec iuvenum aemulatio:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 32장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION