라틴어 문장 검색

illam priorem quae facta est in eos qui arma capere potuerunt tamen senatus suscipere noluit, ne quid acrius quam more maiorum comparatum est publico consilio factum videretur, hanc vero quae ad eorum liberos atque ad infantium puerorum incunabula pertinet nisi hoc iudicio a vobis reicitis et aspernamini, videte, per deos immortalis!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 53장 1:3)
Itaque eum qui audiunt, quamvis ipsi infantes sint, tamen illo modo confidunt se posse dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 2:2)
possitne eloquentia commutatione aliqua converti in infantiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 21장 4:19)
Educentur hic qui hic nascuntur, statimque ab infantia natale solum amare frequentare consuescant.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 9:3)
Imperfectus adhuc infans genetricis ab alvo eripitur, patrioque tener (si credere dignum est) insuitur femori maternaque tempora complet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 31:19)
Nempe pater saevus, nempe est mea barbara tellus, frater adhuc infans:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 3:36)
Hunc tamen infantem maternis demite ramis et date nutrici;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 34:5)
53. In familia fides omnes gradus aetatis complectitur, inde ab infantia:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 102:1)
puerorum infantia primo errorem cum lacte bibit, gustaverat inter vagitus de farre molae, saxa inlita ceris viderat unguentoque lares umescere nigros.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권73)
"doctor amarus enim discenti semper ephebo, nec dulcis ulli disciplina infantiae est."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.9)
"da septuennem circiter puerum aut minus, qui sit favoris liber et non oderit quemquam nec ullum mentis in vitium cadat, periclitemur quid recens infantia dicat sequendum, quid novus sapiat vigor."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1265)
ut veni coram, singultim pauca locutus - infans namque pudor prohibebat plura profari - non ego me claro natum patre, non ego circum me Satureiano vectari rura caballo, sed quod eram narro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate26)
nec aliter, quam si mihi tradatur educandus orator, studia eius formare ab infantia incipiam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 6:2)
hoc per singulos prorogatum in summam proficit, et quantum in infantia praesumptum est temporis, adolescentiae adquiritur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 48:1)
non excludo autem, id quod est inventum irritandae ad discendum infantiae gratia eburneas etiam litterarum formas in lusum offerre;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 55:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION