라틴어 문장 검색

Id facinus contra ius belli non auaritia neque scelere consulis admissum, sed quia locus Iugurthae opportunus, nobis aditu difficilis, genus hominum mobile, infidum, ante neque beneficio neque metu coercitum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 91장12)
Ego quidem ut potiora illa ago ac tracto, quibus pacatur animus, et me prius scrutor, deinde hunc mundum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 15:3)
ergo ne rem quidem magis adpetes aut amabis hilarem ac pacatam quam distractam et operosam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 24:3)
Hanc enim imaginem animo tuo propone, ludos facere fortunam et in hunc mortalium coetum honores, divitias, gratiam excutere, quorum alia inter diripientium manus scissa sunt, alia infida societate divisa, alia magno detrimento eorum, in quos devenerant, prensa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 7:1)
Modo in Hispaniam et Sertoriana arma, modo ad colligandos piratas ac maria pacanda vadebat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 64:2)
tuque o paternis assidens frenis comes, condisce, Pylade, patris exemplo fidem, vos Graecia nunc teste veloces equi infida cursu fugite praecipiti loca.
(세네카, 아가멤논 17:11)
Iam uidelicet conpositus et pacatus animus, cum ueros conpressisset affectus et iram doloremque procul expulisset, parum bene imitari poterat quae effugerat.
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 2:9)
et dixit locum, aliter non potuisse pacari rempublicam, quam si ille turbator oti e republica sublatus esset.
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 13:7)
Itaque non inurbane PACATVS rhetor, cum illi Massiliae mane occurrisset, schemate illum salutauit:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 10:9)
Dum Alpes pacat immixtosque mediae paci et imperio hostes perdomat, dum vel ultra Rhenum et Euphraten et Danuvium terminos movet, in ipsa urbe Murenae, Caepionis, Lepidi, Egnati, aliorum in eum mucrones acuebantur.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 22:3)
Nunc ecce trahit illum ad se Africa resurgentis belli minis plena, trahit Hispania, quae fractas et adflictas partes refovet, trahit Aegyptus infida, totus denique orbis, qui ad occasionem concussi imperii intentus est.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 61:1)
Hic Germaniam pacet, Britanniam aperiat, et patrios triumphos ducat et novos ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 78:1)
Non rationis tunc beneficio quievit, sed affectuum infida et mala pace.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 50:5)
etenim quid est stultius quam hanc ab iracundia petere praesidium, rem stabilem ab incerta, fidelem ab infida, sanam ab aegra ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 101:4)
'infide vector' inquit 'immixti licet Ganges et Hister vallibus iunctis eant.
(세네카, Hercules Oetaeus 8:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION