라틴어 문장 검색

1. Opinantes autem non sine ratione, tam ex superioribus quam inferioribus sumpta, ad ipsum Deum primitus primum hominem direxisse locutionem, rationabiliter dicimus ipsum loquentem primum, mox postquam afflatus est ab animante Virtute, incunctanter fuisse locutum.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 29:1)
Si ergo faber ille atque perfectionis principium et amator afflando primum nostrum omni perfectione complevit, rationabile nobis apparet nobilissimum animal non ante sentire quam sentiri cepisse.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 29:3)
quoniam, si extra paradisum afflatus est homo, extra, si vero intra, intra fuisse locum prime locutionis convicimus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 31:2)
Numinis afflatu fulti, omnia pericula peregrina in terra adibant, malumque Jovem, Indorumque feritatem, famem, calorem, frigus, ultro perpessi.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.10)
Quodsi absque vino ardeo et ardeo adulescentia et inflammor calore sanguinis et suculento validoque sum corpore, libenter carebo poculo, in quo suspicio veneni est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 11:12)
Non Aetnaei ignes, non Vulcania tellus, non Vesevus et Olympus tantis ardoribus aestuant, ut iuveniles medullae vino plenae, dapibus inflammatae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 6:4)
Et ut, quod sentio, loquar, nihil sic inflammat corpora et titillat membra genitalia nisi.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 7:14)
Inflammata libidine obliviscitur uteri sui, et inter parvulos suas miserias nescientes lugens dudum nova nupta conponitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:12)
Italiam iam ipsamque urbem Romam regius terror adflabat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 9:1)
nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt adiicere et calidum membris adflare vaporem, nil magnis intervallis de corpore libant flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 22:2)
Et me saevus equis oriens adflavit anhelis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 10:3)
— Ex quo me divum pater atque hominum rex Fulminis adflavit ventis et contigit igne, et alibi:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 8:2)
Namque ipsa decoram Caesariem nato genitrix lumenque iuventae Purpureum et laetos oculis adflarat honores:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 11:2)
Humanoque cadit serpens adflata veneno.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:45)
Nemo nova caluit sic inflammatus amica, Flagravit quanto Laurus amore pilae.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXXVI1)

SEARCH

MENU NAVIGATION