라틴어 문장 검색

venae quoque in scroto inflantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 8:1)
quid dudum inflare moraris Tartaream, Bellona, tubam, quid stringere falcem, qua populos a stirpe metis?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:91)
si buxus inflare velim, ferale gemiscunt;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:68)
inflat enim et multum creat sanguinem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 28:3)
Atque etiam si omnes intra domicilium silentes forte conquiescent, labris foramini aditus admotis, et inflato spiritu ex respondente earum subito fremitu poterimus aestimare vel multitudinem, vel paucitatem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 2:3)
si flumina morarentur, nando traiciens uel innixus inflatis utribus, ut persaepe nuntios de se praeuenerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 57장 1:4)
Aegyptum in prouinciae formam redactam ut feraciorem habilioremque annonae urbicae redderet, fossas omnis, in quas Nilus exaestuat, oblimatas longa uetustate militari opere detersit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 18장 2:1)
statimque latere conuulso et, ut exaestuarat, afflatus aura in grauiorem recidit morbum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 72장 2:4)
Cuius tum universae aspectu admodum laetus purpuratis solita vanitate spem eius inflantibus conversus ad Charidemum, Atheniensem belli peritum et ob exilium infestum Alexandro - quippe Athenis iubente eo fuerat expulsus - , percontari coepit, satisne ei videretur instructus ad obterendum hostem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 12:2)
exaestuare semper fretum, quoque artius volutetur inter insulam et continentem, hoc acrius furere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 19:5)
sub lucis ortum tepida manat, medio die, cuius vehementissimus est calor, frigida eadem fluit, inclinato in vesperam calescit, media nocte fervida exaestuat, quoque nox propius vergit ad lucem, multum ex nocturno calore decrescit, donec sub ipsum diei ortum adsueto tepore languescat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 24:3)
Inflabat inpios animos regio, cui praeerant, armis virisque et spatio locorum nulli earum gentium secunda:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 10장 5:1)
"Non mare illud, quod exaestuans iter fluctibus occupat, euntes nos moratur, non Ciliciae fauces et angustiae includunt:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 3장 1:31)
A septentrione ingens in litus mare incumbit longeque agit fluctus et magna parte exaestuans stagnat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 4장 24:1)
Sed adeo in illa plaga mundus statas temporum vices mutat, ut, cum alia fervore solis exaestuant, Indiam nives obruant, rursusque, ubi cetera rigent, illic intolerandus aestus existat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION