라틴어 문장 검색

apud Horatium illud, fabriciumque, hunc et intonsis Curium capillis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 172:4)
ne intonsum caput, non ut in gradus atque anulos comptum, cum eo quod, si non ad luxuriam ac libidinem releras, eadem speciosiora quoque sint, quae honestiora.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 213:2)
Asperum cultum et intonsum caput et neglegentiorem barbam et indictum argento odium et cubile humi positum, et quicquid aliud ambitio nempe perversa via sequitur, evita.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 2:1)
Necessario itaque magnus apparuit qui numquam malis ingemuit, numquam de fato suo questus est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 13:1)
Nec huic publico, ut opinantur, malo turba tantum et imprudens volgus ingemuit;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 2:2)
ingemuit omnis turba nec lacrimas dolor cuiquam remisit, mater in luctum furens diduxit avidum pectus atque utero tenus exerta vastos ubera in planctus ferit.
(세네카, Hercules Oetaeus 24:35)
haesere lacrimae, cecidit impulsus dolor nobis quoque ipsis, nemo periturum ingemit:
(세네카, Hercules Oetaeus 24:45)
quicumque caesos ingemit natus patres, a me petet supplicia, me cuncti obruent:
(세네카, Hercules Oetaeus 26:20)
intonsa iuvenis perpetuum coma, tigres pampinea cuspide territans ac mitra cohibens cornigerum caput, non vinces rigidas Hippolyti comas.
(세네카, 파이드라 11:8)
ille etiam Hylaei percussus vulnere rami saucius Arcadiis rupibus ingemuit.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 16)
torrida sacrilegum testantur limina Brennum, dum petit intonsi Pythia regna dei:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1325)
Sic fata dolore ingemuit lacrimisque preces adiuvit obortis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 143)
igitur ille, cuius anterius epulae mores, pecuniae pompae, litterae fasces, patrimonia patrocinia florebant, cuius ipsa sic denique spatia vitae custodiebantur ut per horarum disposita clepsydras explicarentur, is nuncupatus Augustus ac sub hac specie Palatinis liminibus inclusus ante crepusculum ingemuit quod ad vota pervenerat, cumque mole curarum pristinae quietis tenere dimensum prohiberetur, veteris actutum regulae legibus renuntiavit atque perspexit pariter ire non posse negotium principis et otium senatoris.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Serrano suo salutem 4:3)
tum longinquitas viae per virens aequor campi patentis exposita visentibus, quippe ob hoc ipsum sero pransuris, ingemebatur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Evodio suo salutem 3:3)
Vir iam honestus Gallus, quia iussus ad coniugem redire non distulit, litterarum mearum obsequium, vestrarum reportat effectum, cui cum pagina, quam miseratis, reseraretur, actutum compunctus ingemuit destinatamque non ad me epistulam sed in se sententiam iudicavit, itaque confestim iter in patriam spopondit adornavit arripuit, quem nos propter hanc ipsam paenitudinis celeritatem non increparive sed consolatorie potius compellare cura-vimus, quia vicinaretur innocentiae festinata correctio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION