라틴어 문장 검색

Plura me hercules praetereunt quam fingunt et tanta incredibilium vitiorum copia ingenioso in hoc unum saeculo processit, ut iam mimorum arguere possimus neglegentiam.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 71:5)
Itaque loquax et in contumelias praefectorum ingeniosa provincia, in qua etiam qui vitaverunt culpam non effugerunt infamiam, velut unicum sanctitatis exemplum suspexit et, quod illi difficillimum est, cui etiam periculosi sales placent, omnem verborum licentiam continuit et hodie similem illi, quamvis numquam speret, semper optat.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 137:2)
aut sera eoque foedior luxuria invasit coepitque dehonestare speciosa principia, aut in popinam ventremque pro- cubuerunt toti summaque illis curarum fuit, quid essent, quid biberent.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 131:4)
SEXTILIVS ENA fuit homo ingeniosus magis quam eruditus, inaequalis poeta et plane quibusdam locis talis, quales esse Cicero Cordubenses poetas ait, pingue quiddam sonantis atque peregrinum.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 31:3)
Apud Cestium Pium rhetorem declamabat hanc suasoriam SVRDINVS, ingeniosus adulescens, a quo Graecae fabulae eleganter in sermonem Latinum conuersae sunt.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 12:1)
seu nos, Magne, tuus favor tenebat, multis praedite dotibus virorum, forma, nobilitate, mente, censu ( cuius si varios eam per actus, centum et ferrea lasset ora laude, constans, ingeniosus efficaxque, prudens arbiter, optimus propinquus, nil fraudans genii sibi vel ulli personas, loca, tempus intuendo);
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium103)
vir siquidem fuit providus prudens, doctus eloquens, acer et hominum aevi loci populi sui ingeniosissimus quique indesinenter salva religione philosopharetur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Petreio suo salutem 1:2)
illa dei veteres animata calores uberibus stagnis obliquo pendula trunco incubat atque umbris scrutatur amantibus undas, sperat et amplexus, sed aquarum spiritus arcet nec patitur tactus, tandem eluctata sub auras libratur fundo rursusque enode cacumen ingeniosa levat, veluti descendat in imos stirpe lacus alia.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, arbor Atedii Melioris24)
famam, quod indignum sit, maculari dehonestarique;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 67:3)
itaque eum etiam ingeniosum oportet esse et ad disciplinam docilem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장13)
Non est autem alienum etiam Chersiphronos ingeniosam rationem exponere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장49)

SEARCH

MENU NAVIGATION