라틴어 문장 검색

Potest morbus minus grauis esse quam fuerit, neque ideo tamen solui, sed reliquiis quibusdam inhaerere, quas admotum aliquod auxilium discutit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 6:2)
si accesserat, ubi ea uel desierat, uel si adsidue inhaerebat, certe si se inclinauerat, cibum dabat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 6:8)
Asclepiades inclinata quidem febre sed etiamnum tamen inhaerente.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 16:3)
In dextra sinistraque circa guttur uenae grandes, quae sphagitides nominantur, itemque arteriae, quas carotidas uocant, sursum procedentes ultra aures feruntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 2:2)
alterum asperam arteriam nominant, alterum stomachum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 3:2)
Arteria exterior ad pulmonem, stomachus interior ad uentriculum fertur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 3:3)
Quibus cum diuersae uiae sint, qua coeunt exigua in arteria sub ipsis faucibus lingua est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 3:5)
quae, cum spiramus, attollitur, cum cibum potionemque adsumimus, arteriam claudit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 3:6)
Ipsa autem arteria, dura et cartilaginosa, in gutture adsurgit, ceteris partibus residit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 3:7)
Ex inferiore uero parte ei fel inhaeret:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 5:3)
qui lumbis summis coxis inhaerent, a parte earum resimi, ab altera rotundi;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 5:9)
Aliquando uero gutture et arteriis exulceratis frequens tussis sanguinem quoque extundit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 2:3)
Hi uero qui ulceribus innati sunt, primum his quasi crestae inhaerent;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:44)
Solutique calculi qui prius ulceri inhaeserat, signum est contra morem sanguis profusus et eo plus quo is asperior est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:48)
cuiue circa fauces grandes uenae uel arteriae praecisae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION