라틴어 문장 검색

Homines sceleratissimi, cruentis manibus, immani auaritia, nocentissimi et idem superbissimi, quibus fides decus pietas, postremo honesta atque inhonesta omnia quaestui sunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장23)
Id ea gratia facilius proniusque fuit, quod Bocchus initio huiusce belli legatos Romam miserat foedus et amicitiam petitum, quam rem opportunissimam incepto bello pauci impediuerant caeci auaritia, quis omnia honesta atque inhonesta vendere mos erat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 80장4)
Inhonesta est omnis trepidatio et sollicitudo, in ullo actu pigritia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 30:8)
Adicimus rationali inrationale, honesto inhonestum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 6:5)
Quaedam remedia aliis partibus corporis salutaria velut foeda et indecora adhiberi aliis nequeunt, et quod aliubi prodesset sine damno verecundiae, id fit inhonestum loco vulneris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 29:1)
Cum coeperat voluptates nostras traducere, laudare castum corpus, sobriam mensam, puram mentem non tantum ab inlicitis voluptatibus, sed etiam supervacuis, libebat circumscribere gulam ac ventrem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 13:2)
subripere doctus fraude genialis toros, quem Venere tantum scimus inlicita virum, facesse propere ac dedecus nostrae domus asporta ab oculis:
(세네카, 아가멤논 6:33)
HYBREAS, inquit, cum diceret controuersiam de illo qui tribadas deprehendit et occidit, describere coepit mariti adfectum, in quo non deberet exigi inhonesta inquisitio:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 23:1)
in ventrem ae libidinem proiectorum inhonesta labes est.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 33:5)
O lucis almae rector et caeli decus, qui alterna curru spatia flammifero ambiens inlustre latis exeris terris caput, da, Phoebe, veniam, si quid inlicitum tui videre vultus:
(세네카, Hercules Furens 9:1)
quamvis ista mihi mors est inhonesta futura:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 825)
mors inhonesta quidem, tu moriere tamen.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 826)
quod mihi si ponenda tuo sit corpore vita, exitus hic nobis non inhonestus erit.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 26b23)
"quod ab inlicitis tempero, mihi parco."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 13:16)
nam quamquam pruritu laborat sermonis inhonesti, tamen patronorum est praecipue cavendus arcanis, quorum est laudator in prosperis, delator in dubiis;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION