라틴어 문장 검색

Cum sistrum aliquis concutiens ex imperio mentitur, cum aliquis secandi lacertos suos artifex brachia atque umeros suspensa manu cruentat, cum aliqua genibus per viam repens ululat laurumque linteatus senex et medio lucernam die praeferens conclamat iratum aliquem deorum, concurritis et auditis ac divinum esse eum, invicem mutum alentes stuporem, ad- firmatis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 145:1)
ego causa tuae, miserande, necis natoque tuo funeris auctor en, ut merui, ferar ad manes inhumata tuos, obruta saevis aequoris undis'. feriunt fluctus ora loquentis, ruit in pelagus rursumque salo pressa resurgit, pellit palmis cogente metu freta, set cedit fessa labori.
(세네카, 옥타비아 5:29)
ululantque manes, quicquid - audire est metus illic videtur:
(세네카, Thyestes 684:1)
rumpere vestes, ululare libet.
(세네카, Thyestes 977:1)
et nuda totis ossa quae passim iacent inhumata campis?
(세네카, Troades 920:1)
cedant Telegoni, cedant Laurentia Turni iugera Lucrinaeque domus litusque cruenti Antiphatae, cedant vitreae iuga perfida Circes Dulichiis ululata lupis arcemque superbae Anxuris et sedes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci35)
qualem Libyae Saturnia nimbum attulit, Iliaco dum dives Elissa marito donatur testesque ululant per devia nymphae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis25)
sic lubrica ponit membra Therapnaea resolutus gymnade Pollux, sic iacet ad Gangen Indis ululantibus Euhan, sic gravis Alcides post horrida iussa reversus gaudebat strato latus adclinare leoni, parva loquor necdum aequo tuos, Germanice, vultus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, eucharisticon ad Imp. Aug. Germ. Domitianum23)
"Arcades hic tua - nec pudor est - delubra nefastis imposuere locis, illic Mavortius axis Oenomai Geticoque pecus stabulare sub Haemo dignius, abruptis etiamnum inhumata procorum reliquiis trunca ora rigent, tamen hic tibi templi gratus honos, placet Ida nocens mentitaque manes Creta tuos."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권97)
Ogygiis ululata furoribus antra deserit et pingues Baccheo sanguine colles, inde plagam, qua molle sedens in plana Cithaeron porrigitur lassumque inclinat ad aequora montem, praeterit, hinc arte scopuloso in limite pendens infames Scirone petras Scyllaeaque rura purpureo regnata seni mitemque Corinthon linquit et in mediis audit duo litora campis Iamque per emeriti surgens confinia Phoebi Titanis late, mundo subvecta silenti, rorifera gelidum tenuaverat aera biga:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권118)
"at quanto melius dextraque in sorte iugatae, quis steriles thalami nulloque ululata dolore respexit Lucina domum!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권61)
addita signa polo, laetoque ululante tumultu tergaque et aera dei motas crepuere per auras.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권278)
nunc sanguineus, nunc saxeus imber, et subiti manes flentumque occursus avorum, tunc et Apollineae tacuere oracula Cirrhae, et non adsuetis pernox ululavit Eleusin mensibus, et templis Sparte praesaga reclusis vidit Amyclaeos - facinus!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권193)
"inclyte, frustra exanimes socios inhumataque corpora Graium - scilicet is nobis metus, aut iam cura sepulcri?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권76)
"trahit unda timentes gurgite gentili, nuda nee flebilis umbra stridebit vestros Tydeus inhumatus ad ignes;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권140)

SEARCH

MENU NAVIGATION