라틴어 문장 검색

tociens uictrix uno delirat in actu Nostra manus, tociens uincens nunc uicta fatiscit Que falli nescit, quam nunc Fortuna fefellit!
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 12:17)
Ergo uicta fugit, pugne stat sola superstes Filia Fortune, sed eam Fortuna repellit A bello, natamque monet ne bella mouere Intestina uelit, ne rixam nata parenti Misceat, aut pugnam moueat germana sorori.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 18:6)
Haec est invidia, quae in illos quos vitiorum absorbet infernus, a quibus corporis dotes ratio naturae proscribit, quos in paupertatem insanae fortunae evomit, indignantis suae detractionis aculeos facit otiari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:8)
Quid prodest alicui, si ei serenitas fortunae prosperantis applaudat, corpus [0469B] etiam purpuramento pulchritudinis hilarescat, mens insuper sapientiae splendore praefulgeat, cum liventis invidiae latrocinium, mentis depraedatur divitias?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:25)
fortunae prosperantis serenitatem adversitatis vertat in nubila?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:26)
Natura, Dei gratia, mundanae civitatis prima vicaria procreatrix, Genio sibi alteri similem, eique per omnia serenatis fortunae blanditiis amicari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:4)
Ille etiam qui excedentis prodigalitatis effluxu naturae donis abutitur, fortunae muneribus damno nimiae dilapidationis exuitur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:11)
Indubibitanter hos inimicos, Deo viventi contrarios, adite, Deo donante hodie victoriam suscipietis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 54:9)
- Hujus necis populus Dei Baldewinum insimulans, ad arma ruit, cui satisfaciens, contra reliquos Dei inimicos vehementer insurgit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 25:2)
Irruit et omnis societas virili audacia, quousque incolumes a manibus inimicorum intra portas et moenia illapsi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 58:7)
Christiani victores ab insecutione et plurima strage inimicorum revertentes, neque ulterius hostem insequentes, eo quod nimium proxima moenia Antiochiae viderentur, et omnium gentilium vires in ea confluxissent, juxta fluvium Fernae pernoctarunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 70:12)
In hac beata admonitione roborati, decreverunt unanimiter malle mori quam inimicis viliter terga dare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 124:2)
aditum pontis et urbis celeri via disponunt appetere, quo [0476C] inimicos ad praesidium urbis redituros sperabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 128:3)
Hac in fuga Turcorum et proximatione Christianorum, non parce eos caedentium, plurimae copiae, quae a moenibus undique ad portam confluxerant, Turcorum caeterorumque reditum operientes, sed non videntes fortunam illorum eversam et casus eorum miserrimos, patefaciunt januam, et in patulis campis armati procedunt, ut suis augerent vires et fiduciam darent urbem intrandi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 130:4)
Gentes hae miri laboris sunt et exercitii, non curant corpora ulla mora aut requie, sed inimicos sibique contrarios de die in diem [0483A] requirunt, quos inventos et expugnatos mittunt in perditionem.»
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 12:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION