라틴어 문장 검색

unde quamquam absens facile coniecto, quo repente stupore ferietur, cum intuitu nostri dignanter admissus intellexerit se paginam meam magis otiose flagitasse quam tradere, videre mihi videor, ut homini non usque ad invidiam per-faceto nova erunt omnia, cum invitabitur peregrinus ad domicilium, trepidus ad conloquium, rusticus ad laetitiam, pauper ad mensam, et cum apud crudos caeparumque crapulis esculentos hic agat vulgus, illic ea comitate retractabitur 1 ac si inter Apicios epulones et Byzantinos chironomuntas hucusque ructaverit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Simplicio suo salutem 2:1)
tertia urbanitas, qua te ineptire facetissime allegas et Quirinalis impletus fonte facundiae potor Mosellae Tiberim ructas, sic barbarorum familiaris, quod tamen nescius barbarismorum, par ducibus antiquis lingua manuque, sed quorum dextera solebat non stilum minus tractare quam gladium.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Aruogasti suo Salutem. 1:4)
restat hoc unum, vir facetissime, ut nihilo segnius, vel cum vacabit, aliquid lectioni operis 3 impendas custodiasque hoc, prout es elegantissimus, temperamentum, ut ista tibi lingua teneatur, ne ridearis, illa exerceatur, ut ride as.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Syagrio suo salutem 4:1)
tu tamen nihilo segnius operam saltim facetis satirarum coloribus intrepidus impende, nam tua scripta nostrorum vitiis proficientibus tyrannopolitarum 1 locupletabuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Secundino suo salutem 3:1)
iocaris ut qui facetissime;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Potenti No suo salutem 2:6)
satis facetum et solo nomine Rusticum videto.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 3:18)
siquidem agere narraris sine superbia nobilem sine invidia potentem, sine superstitione religiosum sine iactantia litteratum, sine ineptia gravem sine studio facetum, sine asperitate constantem sine popularitate communem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Nunechio salutem. 1:2)
neque enim suffragio tuo minus augear, si forte digneris iam modestum potius quam facetum existimare.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Oresio suo salutem. 3:3)
potuisset ista semper efficacius humo atque gente cretus in Ligustide Proculus melodis insonare pulsibus limans faceta quaeque sic poemata, Venetam lacessat ut favore Mantuam Homericaeque par et ipse gloriae, rotas Maronis arte sectans compari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 1:17)
consuetudine leviorem laborem fore, et comitate ac benignitate ducis etiam non iniucundum fieri posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 418:1)
extemplo facio facetum me atque magnificum virum, dico med esse atriensem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 2149)
Facete dictum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 288)
ut facete orationem ad servitutem contulit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 239)
Ludo ego hunc facete;
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 5118)
ei nos facetis fabricis et doctis dolis glaucumam ob oculos obiciemus eumque ita faciemus ut quod viderit ne viderit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 137)

SEARCH

MENU NAVIGATION