라틴어 문장 검색

Quid enim horum faciens iuste facit, si omnes a quibus iniurias patitur, non culpa sua sed fato inpelluntur ut faciant?
(아우구스티누스, 편지들, 57. (A. D. Epist. CCXLVI) Lampadio Augustinus 3:2)
Modo vero etiam de rebus humanis inter nos nulla dissensio est, qui eas rerum divinarum cognitione pensamus, ne plus eis tribuamus quam modus earum iustissime postulat, nec eas iniquo contemptu abiciendo creatori earum domino rerum caelestium atque terrestrium faciamus iniuriam.
(아우구스티누스, 편지들, 59. (A. D. Epist. CCLVIII) Domino Merito Suscipiendo et In Christo Dilectissimo Ac Desiderantissimo Fratri M Arci An O Augustinus In Domino salutem 2:5)
Cum enim frater noster Fascius debito decem et septem solidorum ab opinatoribus urgeretur ut redderet, quod ad praesens unde explicaret se, non inveniebat, ne corporalem pateretur iniuriam ad auxilium sanctae ecclesiae convolavit.
(아우구스티누스, 편지들, 61. (A. D. Epist. CCLXVIII) Dominis Dilectissimis et Desiderantissimis Sanctae Plebis Cui Ministro Membris Christi Augustinus In Domino salutem 1:2)
Quoniam, inquit Socrates, cum illam domi talem perpetior, insuesco et exerceor, ut ceterorum quoque foris petulantiam et iniuriam facilius feram.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVII 4:1)
Nos pro tuis iniuriis continuis animo tenus commoti inimiciter tecum bellare studemus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VIII 9:2)
Hominum autem vita non tam iniquis neque tam necessitatibus conscripta est, ut idcirco prior iniuriam facere debeas, quam nisi feceris pati possis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 33:1)
Metus quoque et iniuria atque alia quaedam id genus sic utroqueversum dici possunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XII 14:1)
Legebamus adeo nuper orationem Gracchi De Legibus Promulgatis, in qua M. Marium et quosdam ex Italicis honestos viros virgis per iniuriam caesos a magistratibus populi Romani quanta maxima invidia potest conqueritur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 3:1)
In tam atroci re ac tam misera atque maesta iniuriae publicae contestatione, ecquid est quod aut ampliter insigniterque aut lacrimose atque miseranter aut multa copiosaque invidia gravique et penetrabili querimonia dixerit?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 5:1)
Servi iniurias nimis aegre ferunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 18:12)
Sed idcirco me fecisse, quod utrum neglegentia partim magistratum an avaritia an calamitate populi Romani evenisse dicam, nescio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIII 5:4)
Iniuria factum itur quali verborum ordine Cato dixerit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIV 1:1)
Sed contumelia illi vel iniuria factum itur paulo est remotius, exemplum igitur ponemus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIV 3:1)
Qua in re quanto universi me unum antistatis, tanto vobis quam mihi maiorem iniuriam atque contumeliam facit, Quirites, et quanto probi iniuriam facilius accipiunt quam alteri tradunt, tanto ille vobis quam mihi peiorem honorem habuit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, IX 5:1)
maiore vos adfecit iniuria et contumelia quam me.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, IX 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION