라틴어 문장 검색

" Surgite et ite, quia non habetis hic requiem! ". Propter immunditiam peribitis perditione pessima.
(불가타 성경, 미카서, 2장10)
Ego ergo coepi percutere te perditione super peccatis tuis.
(불가타 성경, 미카서, 6장13)
Custodisti praecepta Amri et omne opus domus Achab; et ambulasti in voluntatibus eorum, ut darem te in perditionem et habitantes tuos in sibilum: et opprobrium populorum portabitis ".
(불가타 성경, 미카서, 6장16)
"Pecunia tua tecum in perditionem."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:62)
"ne miscearis, quoniam repente veniet perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit?"
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 14:18)
"non conmiscearis, quoniam repente veniet perditio eorum;"
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 19:28)
et modo 'iniuria' est ἀδίκημα, id est iniustitia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1072)
locum morti id est perditioni:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2261)
"Nam et falluntur et fallunt, ut et nescientes sinceram veritatem et quam sciunt, in perditionem sui non confitentes."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 27장 1:2)
stultitiam autem et timiditatem et iniustitiam et intemperantiam cum dicimus esse fugiendas propter eas res, quae ex ipsis eveniant, non ita dicimus, ut cum illo, quod positum est, solum id esse malum, quod turpe sit, haec pugnare videatur oratio, propterea quod ea non ad corporis incommodum referuntur, sed ad turpes actiones, quae oriuntur e vitiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 50:2)
sequuntur enim ea, quae tu scientissime complexus es, omnium insipientiam, iniustitiam, alia vitia similia esse, omniaque peccata esse paria, eosque, qui natura doctrinaque longe ad virtutem processissent, nisi eam plane consecuti essent, summe esse miseros, neque inter eorum vitam et improbissimorum quicquam omnino interesse, ut Plato, tantus ille vir, si sapiens non fuerit, nihilo melius quam quivis improbissimus nec beatius vixerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 30:3)
quid enim potius hominibus dii dedissent si is nocere voluissent, iniustitiae autem intemperantiae timiditatis quae semina essent si is vitiis ratio non subesset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 72:4)
Sed iniustitiae genera duo sunt, unum eorum, qui inferunt, alterum eorum, qui ab iis, quibus infertur, si possunt, non propulsant iniuriam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 31:3)
Sed in omni iniustitia permultum interest, utrum perturbatione aliqua animi, quae plerumque brevis est et ad tempus, an consulto et cogitata fiat iniuria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 36:1)
Qui altero genere iniustitiae vacant, in alterum incurrunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 39:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION