라틴어 문장 검색

subripere doctus fraude genialis toros, quem Venere tantum scimus inlicita virum, facesse propere ac dedecus nostrae domus asporta ab oculis:
(세네카, 아가멤논 6:33)
O lucis almae rector et caeli decus, qui alterna curru spatia flammifero ambiens inlustre latis exeris terris caput, da, Phoebe, veniam, si quid inlicitum tui videre vultus:
(세네카, Hercules Furens 9:1)
et nocens saxis Ithace dolosis.
(세네카, Troades 882:1)
"sed necte dolosas blanditias uni, ferro tamen iste petatur."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 112)
"quod ab inlicitis tempero, mihi parco."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 13:16)
at postquam aemulos eius nihil vidi amplius quam silere, atque eos maxume, qui fidem fovent Arianorum, neque quippiam nominato, licet necdum nostrae professions, inlicitum opponi, animum adverti exactissimum virum posse censeri, de quo civis malus loqui, bonus tacere non posset.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Euphronio salutem 3:2)
nam quisque praesumpserit interdicta secreta vetita rimari, vereor huius modi hominem a catholicae fidei regulis exorbitaturum et effici dignum, in statum cuius respondeantur adversa, dum requiruntur inlicita.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 13:2)
consequens erit, ut filio uno alterove susceptis (et nimis dixi) abstineat de cetero licitis, qui inlicita praesumpsit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Ambrosio salutem. 4:2)
"sine perfida palleat Ide, et iuvet haec audire patrem, pudeatque dolosam sic pro te timuisse Thetin."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:86)
"quis enim inlicitis genialia rumpi pacta dolis facilique trahi conubia raptu ceu pecus armentumve aut viles messis acervos perferat?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권32)
quantum nosse licet, sic victa sopore doloso Martia fluminea posuit latus Ilia ripa;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam110)
procul hinc et fonte doloso Salmacis et viduae Cebrenidos arida luctu flumina et Herculei praedatrix cedat alumni, vos mihi, quae Latium septenaque culmina, nymphae, incolitis Thybrimque novis attollitis undis, quas praeceps Anien atque exceptura natatus Virgo iuvat Marsasque nives et frigora ducens Marcia, praecelsis quarum vaga molibus unda crescit et innumero pendens transmittitur arcu - :
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, balneum Claudii Etrusci20)
haec te non thiasis procax dolosis falsi numinis induit figura, ipsum sed colit et frequentat ipsum imis altius insitum medullis, ac solacia vana subministrat vultus, qui simili notatus auro stratis praenitet incubatque somno securae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam41)
"et Phaethontea mundum squalere favilla, nil actum, neque tu valida quod cuspide late ire per inlicitum pelago, germane, dedisti, nunc geminas punire domos, quis sanguinis auctor ipse ego, descendo."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권73)
"- raptus, nec venerem inlicitam - crede his insignibus - ausi intramus Lethen:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권49)

SEARCH

MENU NAVIGATION