라틴어 문장 검색

terrere ni paveant, ubi pertimuerint inpune contemni:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 29장7)
atque ipsi tempus fore quo crimina et innoxios discerneret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 55장6)
facta arguebantur, dicta inpune erant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 72장6)
et decrevere patres triumphalia insignia, quod Camillo ob modestiam vitae impune fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 52장15)
eo impensius precor ne meae pravitatis poenas innoxius luat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 16장12)
et dum ea ratio barbaro fuit, inritum fessumque Romanum impune ludificabatur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 21장6)
deterrima quaeque impune ac multa honesta exitio fuere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 28장4)
incedebat enim deterrimo cuique licentia impune probra et invidiam in bonos excitandi arrepta imagine Caesaris;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 36장2)
sin flagitia et facinora sine modo sunt, suppliciis ac remediis principis moderatio maiorumque et vestra exempla temperant et vana a scelestis, dicta a maleficiis differunt, est locus sententiae per quam neque huic delictum impune sit et nos clementiae simul ac severitatis non paeniteat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 50장3)
at si prohibita impune transcenderis, neque metus ultra neque pudor est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 54장7)
alio latere, ne Cirtensium pagi impune traherentur, propriam manum Blaesus filius duxit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 74장3)
insontibus innoxia consilia, flagitiis manifestis subsidium ab audacia petendum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 26장3)
At non frater eius, cognomento Felix, pari moderatione agebat, iam pridem Iudaeae impositus et cuncta malefacta sibi impune ratus tanta potentia subnixo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 54장1)
innoxia adhuc ac praecalida et libata gustu potio traditur Britannico;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 16장3)
idque illi imperitante Claudio impune, mox ad gloriam vertit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 32장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION