라틴어 문장 검색

Ecce res non ammiranda solum sed etiam pudenda, ut ova pavonum quinis denariis veneant, quae hodie non dicam vilius, sed omnino nec veneunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 2:1)
Inde, lupi ceu Raptores atra in nebula, quos inproba ventris Exegit caecos rabies, catulique relicti Faucibus expectant siccis:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 9:2)
Inpastus stabula alta leo ceu saepe peragrans, Suadet enim vesana fames, si forte fugacem Conspexit capream aut surgentem in cornua cervum, Gaudet hians inmane, comasque adrexit, et haeret Visceribus super accumbens lavit inproba taeter Ora cruor:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 7:1)
Postremo locum loco si conpares, pudendam invenies differentiam.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 19:5)
— Non omnia possumus omnes, — Omnia vincit Amor, — — Labor omnia vincit Inprobus, — Usque adeone mori miserum est?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 7:2)
— Nec, si miserum fortuna Sinonem Finxit, vanum etiam mendacemque inproba finget.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 57:1)
Nec tamen, haec cum sint hominumque boumque labores Versando terram experti, nihil inprobus anser.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 29:1)
et ut ex his successio procuretur, nervi ex eadem spinali medulla pudendis et matrici, ut suum opus inpleant, ministrantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 24:4)
similis est interroganti, quonam pacto homines facti sint ante pudenda de quibus homines procreantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 10:4)
Concessa pudet ire via, civemque videri.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:4)
Tentare pudendum Auxilium tanti est, toto divisus ut orbe A terra moriare tua?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:36)
Non solum auxilium funesto a rege petisse, Sed gessisse prius bellum civile pudebit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:54)
semper metuet, quem saeva pudebunt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 5:25)
Ultima Lageae stirpis, perituraque proles, Degener, incestae sceptris cessure sororis, Cum tibi sacrato Macedon servetur in antro, Et regum cineres exstructo monte quiescant, Cum Ptolemaeorum manes seriemque pudendam Pyramides claudant, indignaque Mausolea:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:35)
puduitque gementem Illo teste mori.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:39)

SEARCH

MENU NAVIGATION