라틴어 문장 검색

Exsurgebat enim effervens laetitia Paulus, tartareus ille delator, ad venenatas artes suas licentius exercendas, et inquirentibus in negotium consistorianis atque militaribus (ut praeceptum est) Proculus admovetur eculeo, Silvani domesticus, homo gracilis et morbosus, metuentibus cunctis, ne vi nimia tormentorum, levi corpore fatigato, reos atrocium criminum promiscue citari faceret multos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 6장 1:2)
Post quae ut ardua et seria terminata, ad procudendum ingenium vertebatur, et incredibile quo quantoque ardore, principalium rerum notitiam celsam indagans, et quasi pabula quaedam animo ad sublimiora scandenti conquirens, per omnia philosophiae membra prudenter disputando currebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 6:1)
Iacebant itaque plurimi transfixi letaliter, remedia mortis compendio postulantes, alii semineces, labente iam spiritu, lucis usuram oculis morientibus inquirebant, quorundam capita discissa trabalibus telis, et pendentia iugulis cohaerebant, pars per limosum et lubricum solum, in sociorum cruore relapsi, intactis ferro corporibus, acervis superruentium obruti necabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 53:1)
Et inquisitum in haec negotia fortius, nemo qui quidem recte sapiat reprehendet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 17:1)
sed adulatione vitiorum altrice depulsa, excellentissiman virtutum omnium adverte iustitiam, et condicionum aequitatem, quam propono, bona fide suscipito, cum animo disputans, haec statui Romano prodesse, nobiscum, qui caritate sanguinis et fortunae superioris culmine sociamur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 11:3)
Et quamquam prohibitores duritia bellorumque artibus , quibus nihil praeter moenium supererat adiumentum, collectus tamen ex potioribus numeris miles, diuturnas ferre nequiens moras, suburbana omnia circumibat, diligenter inquirens, qua vi vel machinis posset patefactam irrumpere civitatem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 14:1)
Quibus ideo iam silentibus, ipse cum Maximo et Prisco philosophis super animorum sublimitate perplexius disputans, hiante latius suffossi lateris vulnere, et spiritum tumore cohibente venarum, epota gelida aqua quam petiit, medio noctis horrore, vita facilius est absolutus, anno aetatis altero et tricensimo, natus apud Constantinopolim, a pueritia usque parentis obitu destitutus Constanti, quem post fratris Constantini excessum, inter complures alios turba consumpsit imperii successorum, et Basilina matre iam inde a maioribus nobili.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 22:1)
Quibus ita nullo interturbante perfectis, constricti rapidis febribus, imperatores ambo diu spe vivendi firmata, ut erant in inquirendis rebus graviores quam in componendis, suspectas morborum causas investigandas acerrime, Ursatio officiorum magistro, Delmatae crudo, et Viventio Sisciano, quaestori tunc commiserunt, ut loquebatur pertinax rumor, invidiam cientes Iuliani memoriae principis, amicisque eius, tamquam clandestinis praestigiis laesi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 4장 4:1)
Ubi quoniam ei illud firmius visum est receptaculum, apud fidissimum amicorum delitescebat, Strategium quendam, ex palatino milite senatorem, Constantinopolim quantum fieri poterat clanculo saepe intermeans, ut indicio eiusdem patuit, postquam saepius in factionis conscios est inquisitum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 5:1)
Cuius extima parte quaedam invectiva legebantur in principem ut avarum et truculentum Haec Valentinianus relatione iudicum doctus, asperius interpretantium facta, vigore nimio in negotium iussit inquiri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 20:2)
Quis omnibus perspicaciter inquisitis, imperator cognitorum consultationi respondens, sub uno proloquio cunctos iubet occidi, et vix sine animorum horrore funestum spectaculum multitudine innumera contuente, et onerante questibus caelum (namque singulorum mala omnium esse communia credebantur), ducti universi flebiliter iugulantur praeter Simonidem, quem solum saevus ille sententiae lator, efferatus ob constantiam gravem, iusserat flammis exuri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 38:1)
cum illuc venisset, ita intepuit, ut neque in Gabinii regis inquireret necem, necque inusta rei publicae vulnera, quo sinente vel agente segnius evenissent, curatius vestigaret:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 3:2)
Se autem vivo fecit sibi monimentum ex lapide quadrato, mirae magnitudinis opus, et saxum ingens quod superponeret inquisivit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 16장 3:2)
propter hoc misit ad papam, petens, ut huius famae veritatem inquireret.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 804 164:7)
num, ut ait Epicurus, profectae a nobis imagines uelut quaedam exuuiae iugi fluore a corporibus manantes, cum leue aliquid et solidum offenderunt, illisae reflectantur et retro expressae contrauersim respondeant an, ut alii philosophi disputant, radii nostri seu mediis oculis proliquati et lumini extrario mixti atque ita uniti, ut Plato arbitratur, seu tantum oculis profecti sine ullo foris amminiculo, ut Archytas putat, seu intentu ae+ris acti, ut Stoici rentur, cum alicui corpori inciderunt spisso et splendido et leui, paribus angulis quibus inciderant resultent ad faciem suam reduces atque ita, quod extra tangant ac uisant, id intra speculum imaginentur.
(아풀레이우스, 변명 14:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION