라틴어 문장 검색

Neque enim in his etiam desistendum ab inquisitione donec inveniatur causa hujusmodi declinationis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 298:8)
Cum in inquisitione naturae alicujus intellectus ponitur tanquam in aequilibrio, ut incertus sit utri naturarum e duabus, vel quandoque pluribus, causa naturae inquisitae attribui aut assignari debeat, propter complurium naturarum concursum frequentem et ordinarium, instantiae crucis ostendunt consortium unius ex naturis (quoad naturam inquisitam) fidum et indissolubile, alterius autem varium et separabile;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 344:5)
Itaque ad hoc reducitur inquisitio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 346:5)
Atqui observavit Acosta, cum aliis nonnullis (diligenti facta inquisitione), quod ad litora Floridae et ad litora adversa Hispaniae et Africae, fiant fluxus maris ad eadem tempora, et refluxus itidem ad eadem tempora;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 346:6)
Verum de hoc facienda est inquisitio separatim.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 347:10)
Itaque reducatur (si placet) jam inquisitio (missis duobus illis motibus prioribus) ad hunc ultimum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 348:8)
quae latentes et invisibiles corporum minutias, et occultos schematismos et motus (aucta insigniter specierum magnitudine) demonstrant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 375:2)
Verum incompetentia hujusmodi perspicillorum, praeterquam ad minutias tantum (neque ad ipsas quoque, si fuerint in corpore majusculo), usum rei destruit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 375:12)
At tertii et quarti generis deductiones ad plurima spectant, atque undique in rerum inquisitione sunt conquirendae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 383:2)
Quare in inquisitione circa hujusmodi corpora deductionibus omnino est opus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 383:5)
sed tamen postulat inquisitio naturae ut hoc fiat in aliquibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 396:6)
Nam fallaciae sensuum ad proprias inquisitiones de sensu et sensibili remittendae sunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 400:2)
Eae sunt, quae de admirabili et exquisita subtilitate naturae intellectum submonent, ut excitetur et expergiscatur ad attentionem et observationem et inquisitionem debitam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 410:5)
Fallit operatio maxime (praesertim post diligentem naturarum inquisitionem) propter male determinatas et mensuratas corporum vires et actiones.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 413:12)
Denique in omni inquisitione naturae Quantum corporis requiratur ad aliquod effectum, tanquam dosis, notandum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 439:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION