라틴어 문장 검색

Rex autem, postquam obsidionem firmavit et munimine valli se suumque exercitum circumfodit, ne impetus adversariorum ex improviso irrueret, aggressus vi urbem, turres et moenia omni genere bellico oppugnavit, de die in diem crebris assuitibus iteratis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 10:1)
Eodem vero die, quo idem Dochinus, vel Duodechinus, confinia Tyri per montana intravit, armigeri septingenti cum sexaginta probis equitibus de exercitu regis, ad quaerenda pabula [0699C] equorum egressi, irruerunt casu et ignoranter super arma et vires Turcorum:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 14:3)
Sed vix ponebantur tentoria, et ecce Malducus Dodechinusque cum universo comitatu suorum eruperunt a montanis Thabor, ut arena maris fortiter irruentes arcu et sagitta in castra regis et suorum, gravi bello et vulnere atroci praeliantes et Christianis acies impugnantes, donec rex et tota manus suorum vim tot millium sustinere non valentes, sed fugam ineuntes, ad mille quingentos occiderunt, praeter equites, quorum triginta interempti [0702A] sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 22:4)
et in universos tam cives quam peregrinos sagitta et arcu irruentes, non modicam caedem operati plurimos abduxerunt, universaque pecunia et quae ibi pretiosa reperta sunt, ab his saevis praedonibus transportata sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 30:4)
Unde Salomondixit, "Beatus homo, qui semper est pavidus;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 31:7)
"Beatus homo, qui semper est pavidus;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 189:4)
Timorem vero semper debemus habere ne forte incidamus et revertamur ad priora, quia "Beatus homo, qui semper erit pavidus."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 13:1)
Beatus homo, qui semper erit pavidus."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 29:2)
Annon videtur mori, qui sibi libidinis telum impresserit, qui spontaneus in foveam mortis irruerit?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:8)
Has enim terras Parthiscus irruens obliquatis meatibus, Histro miscetur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 4:1)
hisque terroribus accedebat, quod cum lux caelestis operiretur, e mundi conspectu penitus lance abrepta, defecisse diutius solem pavidae mentes hominum aestimabant;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 3장 1:2)
Qua sonitu lapsa ingenti, superstantes quoque repentina ruina deiecti, diffractique vel obruti, mortibus interiere diversis et insperatis, inventoque tutiore ascensu, armata irruit multitudo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 13:2)
Et super his iugi fragore, tonitrua fulguraque mentes hominum pavidas perterrebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 25:2)
Ideoque intempestivo conatu desistere suadebant, ita demum haec et similia contemni oportere firmantes, cum irruentibus armis externis, lex una sit et perpetua, salutem omni ratione defendere, nihil remittentem vigoris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 1장 7:4)
Excursatores quidem quingentos et mille sensim praeire disposuit, qui cautius gradientes ex utroque latere, itidemque a fronte, nequis repentinus irrueret, prospectabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION