라틴어 문장 검색

hi sunt, qui novis opibus ebrii, ut et minima cognoscas, per utendi intemperantiam produnt imperitiam possidendi;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 4:1)
nunc, quoniam tuum insanabile ingenium est, at tu tuo supplicio doce humanum genus ea sancta credere quae a te violata sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 303:2)
haec sunt, tribuni, consilia vestra, non hercule dissimilia ac si quis aegro qui curari se fortiter passus extemplo convalescere possit, cibi gratia praesentis aut potionis longinquum et forsitan insanabilem morbum efficiat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 58:1)
cuius insanabili pernicie quando nec causa nec finis inveniebatur, libri Sibyllini ex senatus consulto aditi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 154:1)
laetari quod nihil tristius nec insanabilius esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 376:2)
provectus deinde est intemperantia linguae in maledicta nunc communiter Romanorum, nunc proprie ipsius Quinctii, ingratos appellans et exprobrans non victoriam modo de Philippo virtute Aetolorum partam sed etiam salutem, ipsumque et exercitum sua opera servatos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 569:1)
nihil certe insanabile nec quod bello et armis persequendum esse censeatis commisi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 451:1)
et violentiam insitam ingenio intemperantia vini accendebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 368:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION