라틴어 문장 검색

" Beatissimum," inquit, " hunc et hunc diem ago" Epicurus, cum illum hinc urinae difficultas torqueret, hinc insanabilis exulcerati dolor ventris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 25:9)
" Ne medicina quidem morbos insanabiles vincit, tamen adhibetur aliis in remedium, aliis in levamentum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 24:2)
Dies iste, quem tamquam extremum reformidas, aeterni natalis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 26:1)
Senectus enim insanabilis morbus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 27:4)
Umbram quoque transvolantium reformidant obnoxia avibus rapto viventibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 18:4)
quod rem, quam medicorum manus reformidaverant, nocendo sanavit.
(세네카, 행복론, Liber II 83:8)
Vitiosi oculi sunt, qui lucem reformidant, caeci, qui non vident ;
(세네카, 행복론, Liber III 6:1)
Tibi insanabilis animus et sceleribus scelera contexens, et iam non causis, quae numquam malo defuturae sunt, impelleris, sed satis tibi est magna ad peccandum causa peccare, perbibisti nequitiam et ita visceribus immiscuisti, ut nisi cum ipsis exire non possit;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 94:1)
Non fuit haec ira sed maius malum et insanabile.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 28:4)
" Sic cui tantum potentiae est, ut iram ex superiore loco adgredi possit, male tractet, at talem dumtaxat, qualem modo rettuli, feram, immanem, sanguinariam, quae iam insanabilis est, nisi maius aliquid extimuit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 230:1)
Scias licet idem viris bonis esse faciendum, ut dura ac difficilia non reformident nec de fato querantur, quicquid accidit boni consulant, in bonum vertant.
(세네카, De Providentia, book 1 12:2)
Hoc est propositum deo quod sapienti viro, ostendere haec quae vulgus appetit, quae reformidat, nec bona esse nec mala ;
(세네카, De Providentia, book 1 54:2)
Ille non saluti consuluit domini quem uidebat insanabili morbo tabescere, sed tormenta eius extendit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Crux servi venenum domino negantis.29)
"aut exsecrantur aut reformidant."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 8:11)
et nisi me immerito queri iudicaretis, dicere auderem tam praecipitis animi esse plerosque tamque periculosi, ut sacrosanctam sedem dignitatemque affectare pretio oblato non reformident, remque iam dudum in nundinam mitti auctionemque potuisse, si quam paratus invenitur emptor, venditor tam desperatus inveniretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Agroecio salutem 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION