라틴어 문장 검색

O Iupiter, tantamne esse in animo inscitiam!
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 156)
"Namque inscitia est, Adversum stimulum calces?"
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 266)
Integer vitae scelerisque purus non eget Mauris iaculis neque arcu nec venenatis gravida sagittis, Fusce, pharetra, sive per Syrtis iter aestuosas sive facturus per inhospitalem Caucasum vel quae loca fabulosus lambit Hydaspes.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 221)
me fabulosae Volture in Apulo nutricis extra limina Pulliae ludo fatigatumque somno fronde nova puerum palumbes texere, mirum quod foret omnibus quicumque celsae nidum Aceruntiae saltusque Bantinos et arvum pingue tenent humilis Forenti, ut tuto ab atris corpore viperis dormirem et ursis, ut premerer sacra lauroque conlataque myrto non sine dis animosus infans.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 45)
at vos seu calidus sanguis seu rerum inscitia vexat indomita cervice feros, ubicumque locorum vivitis, indigni fraternum rumpere foedus, pascitur in vestrum reditum votiva iuvenca.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 319)
sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat. 1:17)
nos expulit ille, illum aut nequities aut vafri inscitia iuris, postremum expellet certe vivacior heres.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 2:24)
quem mala stultitia et quemcumque inscitia veri caecum agit, insanum Chrysippi porticus et grex autumat.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 1:1)
quod evenit praecipue in fabulosis usque ad deridicula quaedam, quaedam etiam pudenda;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 323:1)
sed nomen est idem iis, a quibus gestus motusque formantur, ut recta sint brachia, ne indoctae rusticae manus, ne status indecorus, ne qua in proferendis pedibus inscitia, ne caput oculique ab alia corporis inclinatione dissideant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 397:1)
id porro non tantum in fabulosis et carmine traditis fieri potest, verum etiam in ipsis annalium monumentis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 62:2)
eo quidem res ista culpa docentium reccidit, ut inter praecipuas quae corrumperent eloquentiam causas licentia atque inscitia declamantium fuerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 151:1)
nam magos et pestilentiam et responsa et saeviores tragicis novercas aliaque magis adhuc fabulosa frustra inter sponsiones et interdicta quaeremus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 153:1)
nec sane potuit urbanius ex confessione inscitiae suae elabi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 166:3)
quanquam id nonnulli ad iudiciales tantum pertinere materias putaverunt, quorum inscitiam, cum omnia tria genera fuero exsecutus, res ipsa deprehendet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 84:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION