라틴어 문장 검색

Quidam putabant hanc malignitatem Maecenatis esse;
(세네카, Controversiae, book 2, Abdicauit quidam filium; abdicatus se contulit ad meretricem; ex illa sustulit filium. aeger ad patrem misit: cum uenisset, commendauit ei filium suum et decessit; pater adoptauit puerum. ab altero filio accusatur dementiae. 11:2)
et hoc genere insectatus saeculi uitia egregia figura inquinatum et infamem reum maiorum criminum inpunitate defendit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 18:6)
Nullum est tam plenum beneficium, quod non vellicare malignitas possit, nullum tam angustum, quod non bonus interpres extendat.
(세네카, 행복론, Liber II 125:1)
Summae malignitatis est non vocare beneficium, nisi quod dantem aliquo incommodo adfecit.
(세네카, 행복론, Liber VI 56:2)
Nec de malignitate naturae queri possumus, quia nullius rei difficilis inventio est, nisi cuius hic unus inventae fructus est invenisse ;
(세네카, 행복론, Liber VII 7:1)
Maior pars mortalium, Pauline, de naturae malignitate conqueritur, quod in exiguum aevi gignamur, quod haec tam velociter, tam rapide dati nobis temporis spatia decurrant, adeo ut exceptis admodum paucis ceteros in ipso vitae apparatu vita destituat.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 2:1)
Vincit malignitatem et invidiam ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 32:2)
offendet te superbus contemptu, dicax contumelia, petulans iniuria, lividus malignitate, pugnax contentione, ventosus et mendax vanitate;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 50:3)
Nec malignitas me ista multo veneno tincta deterrebit ab optimis ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 92:2)
"non tamen insector, quamuis mereare, Properti:"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 728)
quos nec est tanti, raro te insectante superandos, copulis palam ductis inquietari, nisi forsitan, dum tibi ac patri noster Apollinaris intervenit, rectius fiet ut exerceantur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 12:2)
Stultitia est insectari, quem omnes diligunt.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 736)
Praeterquam et desperata condicio eorum ex praedamnatione solatium reputat fruendae interim malignitatis de poenae mora.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 27장 5:3)
dilectuque decreto nemo nomen dedit, furente Appio et insectante ambitionem collegae, qui populari silentio rem publicam proderet, et ad id quod de credita pecunia ius non dixisset, adiceret ut ne dilectum quidem ex senatus consulto haberet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 288:2)
dulcedo agrariae legis ipsa per se dempto auctore subibat animos, accensaque ea cupiditas est malignitate patrum, qui devictis eo anno Volscis Aequisque militem praeda fraudavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 456:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION