라틴어 문장 검색

quo dicto insignis indignatio totos audientium pertemptavit animos.
(아풀레이우스, 변신, 9권 33:3)
"mandragoram illum gravedinis compertae famosum et morti simillimi soporis efficacem."
(아풀레이우스, 변신, 10권 11:7)
Et illius quidem senis famosa atque fabulosa fortuna providentiae divinae condignum excipit exitum, qui momento modico, immo puncto exiguo, post orbitatis periculum, adolescentium duorum pater repente factus est.
(아풀레이우스, 변신, 10권 12:6)
Denique gloriae publicae studio tunc Thessaliam etiam accesserat, nobilissimas feras et famosos inde gladiatores comparaturus, iamque ex arbitrio dispositis coemptisque omnibus domuitionem parabat.
(아풀레이우스, 변신, 10권 18:3)
Iam singulas virgines, quae deae putabantur, sui sequebantur comites, Iunonem quidem Castor et Pollux, quorum capita cassides ovatae stellarum apicibus insignes contegebant, sed et isti Castores erant scaenici pueri:
(아풀레이우스, 변신, 10권 31:4)
quaqua tamen insignis illius pallae perfluebat ambitus, individuo nexu corona totis floribus totisque constructa pomis adhaerebat.
(아풀레이우스, 변신, 11권 4:2)
Porro alium ocreis, scuto, galea ferroque insignem e ludo putares gladiatorio procedere.
(아풀레이우스, 변신, 11권 8:3)
Sed antistites sacrorum proceres illi, qui candido linteamine cinctum pectoralem adusque vestigia strictim iniecti potentissimorum deum profere-bant insignes exuvias:
(아풀레이우스, 변신, 11권 10:2)
Sed sacerdos, utcumque divino monitu cogniti ab origine cunctis cladibus meis, quamquam et ipse i insigni permotus miraculo, nutu significato prius praecipit tegendo mihi linteam dari laciniam:
(아풀레이우스, 변신, 11권 14:2)
Iam malus insurgit, pinus rotunda splendore sublimis, insigni carchesio conspicua, et puppis intorta chenisco, bracteis aureis vestita fulgebat, omnisque prorsus carina citro limpido perpolita florebat.
(아풀레이우스, 변신, 11권 16:10)
At ille, vir alioquin gravis et sobriae religionis observatione famosus, clementer ac comiter et ut solent parentes immaturis liberorum desideriis modificari, meam differens instantiam, spei melioris solaciis alioquin anxium mihi permulcebat animum.
(아풀레이우스, 변신, 11권 21:3)
tu cum trans Alpes famosus ut hic habearis,
(ARCHIPOETA, VI33)
Ingild et Ine, ille famosus Occidentalium rex Saxonum, germani duo fuerunt, qui Ine Romam perrexit, et ibi vitam praesentem finiens honorifice, caelestem patriam, cum Christo regnaturus, adiit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 1 2:10)
quae erat filia Oslac, famosi pincernae Aethelwulfi regis.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 2 5:3)
Defuncto igitur Beorhtrico rege, cum illa inter Saxones diutius fieri non posset, ultra mare navigans, cum innumerabilibus thesauris, Karolum illum famosissimum Francorum regem adiit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 15 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION