라틴어 문장 검색

Insigni uestita toga se pacis alumpnam Esse puella docet nec querere fulgura belli.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:8)
Hac igitur ueste uirgo nitet, immo uirago Glossat in hac mentem, uirge dans ocia, fabrum Induit et sparsam mentem componit in unum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 18:1)
Conserti floris series quasi ueste decenti Induit hunc et ei proprios inspirat odores.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 10:5)
Hec est que miro diuini muneris usu Nata patrem natumque parens concepit, honorem Virgineum retinens nec perdens iura parentis, In cuius uentris thalamo sibi summa parauit Hospicium deitas, tunicam sibi texuit ipse Filius artificis summi, nostreque salutis Induit ipse togam, nostro uestibus amictu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 24:3)
Munera leticie largitur grata Iuuentus, Et quamuis huius soleat lasciuia semper Esse comes, deponit eam moresque seueros Induit atque senis imitatur moribus euum:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:14)
Assunt Rethorice cultus floresque colorum, Verba quibus stellata nitent, et sermo decorem Induit, et multo splendescit clausula luce.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 16:1)
Pigmea breuitate sedens demissaque cedrus Desinit esse gigas et nana mirica gigantem Induit:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:13)
dant arma uiro, uiresque ministrant Virtutes, unumque suis insignibus armant:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 22:3)
Non tamen illius scrutatur uiscera ferro, Nec rotat ense caput, nec inhebriat ora cruore, Funere famoso dedignans claudere uitam Hostis et insigni leto pensare ruinam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:13)
Iam celo contendit humus, jam terra nitorem Induit ethereum, jam terram uestit Olimpus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 20:6)
quoddam repraesentabat insigne.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:11)
Menti expolita planities crystallina luce circumspectior, argenteum induebat fulgorem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:17)
Lapis tertius, vultum lucis induens crystallinae, hiemis prophetabat adventum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:47)
in qua taurus suae frontis insignia praeferens, sitire praelium videbatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:51)
Illic aquila post juvenem secundo senem induens, iterum in Adonidem revertebatur a Nestore.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:85)

SEARCH

MENU NAVIGATION