라틴어 문장 검색

ecce virum, taciti nulla qui fraude soporis ense palam sibi pandit iter remeatque cruentus et Diomedeis tantum praeclarior ausis, quantum lux tenebris manifestaque proelia furtis!
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:206)
in quo tam vario vocum generumque tumultu tanta quies iurisque metus servator honesti te moderante fuit, nullis ut vinea furtis vel seges erepta fraudaret messe colonum, ut nihil aut saevum rabies aut turpe libido suaderet, placidi servirent legibus enses.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:85)
quod cautus ad omnes restiteris fraudes, ut te nec noxia furto littera nec pretio manus inflammata lateret?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:152)
sed Marcellum insimulabat sinistros de Tiberio sermones habuisse, inevitabile crimen, cum ex moribus principis foedissima quaeque deligeret accusator obiectaretque reo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 74장4)
nec tamen Tiberii vox coram secuta, sed obversus ad matrem non mirum ait si quid severius in eam statuisset a qua veneficii insimularetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 54장5)
nam multum interest, utrumne de furto aut formula et interdicto dicendum habeas, an de ambitu comitiorum, expilatis sociis et civibus trucidatis.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 37장 4:2)
interim Verginii servus forte obvius ut percussor Vitellii insimulatur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장13)
hunc heredem a matre sub condicione institutum, si de potestate patris exisset, manu emisit breuique, ut creditum est, interemit, insimulatum insuper parricidii et quasi paratum ad scelus uenenum ex conscientia hausisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 6장 1:2)
"Meae vero gloriae semper aut absentiam Darei aut angustias locorum aut furtum noctis obstare non patiar."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 10:6)
Graviter mortem eius tulit rex existimans indignationis esse, non paenitentiae testem, utique postquam falso insimulatum eum nimium invidorum gaudium ostendit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 29:1)
non similes iam ferre choros (semel orgia fallunt) audet, non patrios furtis accedere saltus,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 299:1)
'utinam nunc ira Pelasgos adferat et solitis temptet concurrere furtis
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 690:2)
sat tibi furtum ignis et aetheriae defensa silentia mensae.'
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 71:2)
fraude nova stabula et furtis adsuetus inultis depopulare greges, frontem cum cornibus auxit
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 557:1)
qualis sanguineo victor Gradivus ab Hebro Idalium furto subit aut dilecta Cythera,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 242:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION