라틴어 문장 검색

Perkinus enim haud diu post se in gratiam et favorem custodum suorum, servorum Ioannis Digbeii equitis aurati praefecti turtis, numero quatuor (Strangwaii, Blewetti, Astwoodi, et Rogeri Longi) insinuaverat, atque nebulones istos promissorum montibus corrumpere annisus est ut carcere se eximeret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 20:2)
Eo tamen ipso intervallo notatum est a prudentioribus quos si diutius vixisset Philippus, socer eius ita apud eum se insinuaturus fuisset ut, si minus in affectibus eius, at certe in consiliis et regimine magna apud eum auctoritate valiturus esset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 11:5)
Neque enim nobis magna ex parte notum est, quid in scientiis et artibus, variis saeculis et locis, innotuerit et in publicum emanarit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:31)
priusquam autem oceanus trajiceretur et novi orbis regiones detegerentur, necesse fuit usum acus nauticae, ut ducem viae magis fidum et certum, innotuisse:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:15)
Sed omnis ista varietas sita est in subtilitate eximia, et derivationibus paucarum rerum, quae innotuerunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 17:2)
quae ex foedere verborum et nominum se insinuarunt in intellectum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 120:2)
At idola theatri innata non sunt, nec occulto insinuata in intellectum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 126:1)
Nostris autem temporibus, et novi orbis partes complures et veteris orbis extrema undique innotescunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 159:11)
Quia scilicet in auro, ingressus aquae separationis est clemens et subtiliter insinuans, et cessio partium auri facilis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 247:4)
quod sol operationes suas insinuet per longa temporis spatia, ubi operationes ignis (urgente hominum impatientia) per breviora intervalla ad exitum perducantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:13)
Calores etiam insinuant se per distantias amplas, quod etiam faciunt frigora;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 419:5)
Quid tandem dixisset, si et Laniena Parisiensis aut Coniuratio Pulveraria in Anglia innotuisset?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 4:1)
Nonnulli in promptu habent tot narrationes et historiolas ut nihil sit quod insinuare cupiunt, quin id historiola aliqua involvere possent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 16:2)
Sed Macchiavello de fratre quopiam Clemente, aut Ravillaco, aut Iauregua, aut Baltazare Gerardo, aut Guidone Faulxio nihil innotuit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVII. [ = English XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE 1:6)
Id autem cum ratione postulare nequis nisi aut natura rei talis sit quae praecedere debeat, aut alteri commode insinuare possis illum opera tua in aliis usurum, aut denique habearis ipse pro homine imprimis integro et verace.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE 1:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION