라틴어 문장 검색

egon, cum haec cum illo accubet, inspectem?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 2186)
valentiorem nactus adversarium si erit, ego faciam ut pugnam inspectet non bonam, adeo ut spectare postea omnis oderit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, PROLOGVS45)
ego eam proieci, alia mulier sustulit, ego inspectavi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 3133)
De tegulis modo nescio quis inspectavit vestrum familiarium per nostrum impluvium intus apud nos Philocomasium atque hospitem osculantis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 231)
At ita me di deaeque omnis ament, nisi mihi supplicium virgeum de te datur longum diutinumque, a mane ad vesperum, quod meas confregisti imbricis et tegulas, ibi dum condignam te sectatu's simiam, quodque inde inspectavisti meum apud me hospitem amplexum amicam, quom osculabatur, suam, quodque concubinam erilem insimulare ausus es probri pudicam meque summi flagiti, tum quod tractavisti hospitam ante aedis meam:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 625)
Illinc procul nos istuc inspectabimus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 3106)
heus tu, qui furem captas, egredere ocius, ut tute inspectes aurum lenoni dari.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 3149)
postea aspicito meum, quando ego tuom inspectavero:
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 489)
Video, atque inspecto lubens.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 667)
At ego inspectavi e litore.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 3176)
Numqui minus, si veniat nunc dominus cuiust, ego qui inspectavi procul te hunc habere, fur sum quam tu?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 3180)
qui te di omnes perdant, qui me hodie oculis vidisti tuis, meque adeo scelestum, qui non circumspexi centiens, prius me ne quis inspectaret quam rete extraxi ex aqua.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 4293)
iam si opsignatas non feret, dici hoc potest, apud portitorem eas resignatas sibi inspectasque esse.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 380)

SEARCH

MENU NAVIGATION