라틴어 문장 검색

dubio tibi pendula rupes inmineat lapsu, volucer te torqueat axis, te refugi fallant latices atque ore natanti arescat decepta sitis, dapibusque relictis in tua mansurus migret praecordia vultur.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:296)
ancipites rerum ruituro culmine lapsus aequali cervice subis:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:74)
complectitur antrum, omnia qui placido consumit numine, serpens perpetuumque viret squamis caudamque reductam ore vorat tacito relegens exordia lapsu.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:219)
deterrima palustris, quae pigro lapsu repit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 3:1)
nam quarum recta sunt latera, celeriter aquis vitiantur et superioris soli lapsibus replentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 9:6)
et cuncta pariter Romanis adversa, locus uligine profunda, idem ad gradum instabilis, procedentibus lubricus, corpora gravia loricis;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 64장3)
quidam callidius interpretabantur initia conatus secunda neque diuturna, quia eorum quae terra caelove portenderentur certior fides, fluminum instabilis natura simul ostenderet omina raperetque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 37장3)
Nihil rerum mortalium tam instabile ac fluxum est quam fama potentiae non sua vi nixae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 19장1)
idem placere Annio Gallo, paucos ante dies lapsu equi adflicto, missi qui consilium eius sciscitarentur rettulerant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 33장2)
inde lapsus ignis in porticus adpositas aedibus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 71장11)
ac forte Civilis lapsu equi prostratus, credita per utrumque exercitum fama vulneratum aut interfectum, immane quantum suis pavoris et hostibus alacritatis indidit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 34장19)
abrogati inde legem ferente Domitiano consulatus quos Vitellius dederat, funusque censorium Flavio Sabino ductum, magna documenta instabilis fortunae summaque et ima miscentis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 47장3)
Pollio Asinius parum diligenter parumque integra ueritate compositos putat, cum Caesar pleraque et quae per alios erant gesta temere crediderit et quae per se, uel consulto uel etiam memoria lapsus perperam ediderit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 56장 4:1)
in hoc ludicro Nonium Asprenatem lapsu debilitatum aureo torque donauit passusque est ipsum posterosque Torquati ferre cognomen.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 2:3)
naves nec habebat rex et, si admovisset, pendentes et instabiles missilibus arceri poterant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 11:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION