라틴어 문장 검색

"Tunc Psyche pedes eius advoluta et uberi fletu rigans deae vestigia humumque verrens crinibus suis, multiiugis precibus editis, veniam postulabat:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:12)
"Contra spem suam repulsa Psyche et afflicta duplici maestitia iter retrorsum porrigens inter sub- sitae convallis sublucidum lucum prospicit fanum sollerti fabrica structura, nec ullam vel dubiam spei melioris viam volens omittere, sed adire cuiuscumque dei veniam, sacratis foribus proximat."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:19)
"sed illa clementer aspernata sermonem Thrasylli astuque miro personata instanter garrienti summisseque deprecanti Adhuc inquit Tui fratris meique carissimi mariti facies pulchra illa in meis deversatur oculis, adhuc odor cinnameus ambrosei corporis per nares meas percurrit, adhuc formosus Tlepolemus in meo vivit pectore."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:64)
Iamque tempore, ut aiebat sacerdos, id postulante, stipatum me religiosa cohorte deducit ad proxumas balneas, et prius sueto lavacro traditum, praefatus deum veniam, purissime circumrorans abluit, rursumque ad templum reductum, iam duabus diei partibus transactis, ante ipsa deae vestigia constituit, secretoque mandatis quibusdam quae voce meliora sunt, illud plane cunctis arbitris praecipit, decem continuis illis diebus cibariam voluptatem cohercerem neque ullum animal essem et invinius essem.
(아풀레이우스, 변신, 11권 23:2)
Ad istum modum deprecato summo numine, complexus Mithram sacerdotem et meum iam parentem, colloque eius multis osculis inhaerens veniam postulabam, quod eum condigne tantis beneficiis munerari nequirent.
(아풀레이우스, 변신, 11권 25:11)
veniam vult et implorat,
(ARCHIPOETA, II44)
audi preces, domine, veniam petentis;
(ARCHIPOETA, IV5)
Presul discretissime, veniam te precor:
(ARCHIPOETA, X21)
fact, misericordiam veniam petenti
(ARCHIPOETA, X70)
ita nostrum spiritalis celebrationis conventum minus fortasse futurum fuisse iucundum, nisi ex alia parte carnalis ingurgitatio conferretur, hortatusque sum ut tales epulas instanter appeterent, si gustassent quam suavis est dominus;
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 11:5)
Da itaque veniam quod non solum contra tuum desiderium, sed etiam contra sensum meum, facio quod me facere sarcinae nostrae cura constringit.
(아우구스티누스, 편지들, 22. (A. D. 405 Epist. LXXXIV) Domino Beatissimo et Venerabili Ac Desiderabili Fratri et Consacerdoti Novato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 2:6)
Verum hoc donec fiat - neque enim desperandum est illam te patriam posse adquirere vel iam adquirendam prudentissime cogitare, ad quam te pater etiam, qui in ista genuit, antecessit- - hoc ergo donec fiat, da nobis veniam, si propter patriam nostram, quam cupimus numquam relinquere, contristamus patriam tuam, quam cupis florentem relinquere.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 2:1)
"fas non est nisi salutem hominibus impertire et pro statu meliore causis adesse et apud omnipotentem deum veniam aliorum mereri delictis."
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 7:5)
Veniam quoque non tantum nostris verum et aliorum instamus delictis mereri, quod impetrare nisi pro correctis omnino non possumus.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 7:7)
Demus etiam veniam timori eorum, qui potius deum pro episcopo et servis eius deprecandum quam potentes inimicos ecclesiae offendendos esse putaverunt.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 9:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION