라틴어 문장 검색

Ibi sedentes in curulibus suis praetextatos senes velut deos geniosque venerati, mox eosdem, postquam esse homines liquebat, alioquin nihil respondere dignantes pari vaecordia mactant, facesque tectis iniciunt, et totam urbem igni ferro manibus exaequant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 14:3)
Ibi in curuli sedentem eum senatus invasit, tribusque et viginti volneribus ad terram datus est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 95:1)
Tullus Hostilius, rex Romanorum tertius, debellatis Etruscis sellam curulem lictoresque et togam pictam atque praetextam, quae insignia magistratuum Etruscorum erant, primus ut Romae haberentur instituit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 7:1)
Alii putant eundem Priscum, cum is statum civium sollertia providi principis ordinaret, cultum quoque ingenuorum puerorum inter praecipua duxisse, instituisseque ut patricii bulla aurea cum toga cui purpura praetexitur uterentur, dumtaxat illi quorum patres curulem gesserant magistratum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 11:1)
Ex senatus itaque consulto et Maenia lege ad propitiandum Iovem additus est illis Circensibus dies, isque instauratitius dictus est, non a patibulo, ut quidam putant, Graeco nomine ἀπὸ τοῦ σταυροῦ, sed a redintegratione, ut Varroni placet, qui instaurare ait esse instar novare.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 5:1)
Huic tu, mi Flaviane, succedes, ut et auditu vestro recreer et aliquanto silentio instaurem vires loquendi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 21:4)
Dictum volo hostis referre, sed victi et cuius memoria instaurat Romanorum triumphos.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 1:2)
Nam et modicis honestisque inter bibendum remis­sionibus refici integrarique animos ad instauranda sobrietatis officia existimavit, redditosque sensim laetiores ad intentiones rursus capessendas fieri habiliores;
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 6:1)
— Di talia Graiis Instaurate, pio si poenas ore reposco! et:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 19:3)
In curuli certamine Homerus alterum currum paululum antecentem et alterum paene coniunctum sequendo qua luce signavit?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 3:1)
Certe respondeant volo, cur stomacho in lassitudinem degeneranti ad instaurandas constrictione vires offerant aegrescenti vinum, nisi frigore suo lassata cogeret et colligeret dissoluta?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 4:1)
et reddat heredi, cum ad plenam etatem pervenerit, terram suam totam instauratam de carucis et waynagiis, secundum quod tempus waynagii exiget et exitus terre racionabiliter poterunt sustinere.
(Magna Carta 7:2)
vacuaeque loco cessere curules, Omnia Caesar erat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:17)
plus nobilis irae Truncus habet, fortique instaurat proelia laeva, Rapturusque suam procumbit in aequora dextram.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:58)
Sedeas in alto tu licet tribunali Et e curuli iura gentibus reddas, Ascendet illa basiator atque illa.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XCVIII8)

SEARCH

MENU NAVIGATION