라틴어 문장 검색

" Eodem tempore et instigat et ipse se certamini pugnaeque subtrahit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 161:5)
talem nobis iram figuremus, flamma lumina ardentia, sibilo mugituque et gemitu et stridore et si qua his invisior vox est perstrepentem, tela manu utraque quatientem (neque enim illi se tegere curae est), torvam cruentamque et cicatricosam et verberibus suis lividam, incessus vaesani, offusam multa caligine, incursitantem, vastantem fugantemque et omnium odio laborantem, sui maxime, si aliter nocere non possit, terras, maria, caelum ruere cupientem, infestam pariter invisamque.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 196:2)
Nulla gens est, quam non ira instiget, tam inter Graios quam inter barbaros potens, non minus perniciosa leges metuentibus quam quibus iura distinguit modus virium.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 8:5)
Nullum est argumentum magnitudinis certius quam nihil posse quo instigeris accidere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 37:1)
vel sit potius mens vesano concita motu:
(세네카, Hercules Furens 16:9)
fallor, fallor vaesana furens.
(세네카, Hercules Oetaeus 27:52)
incerta vaecors mente vaesana feror partes in omnes;
(세네카, 메데아 3:5)
addit venenis verba non illis minus metuenda, sonuit ecce vaesano gradu canitque.
(세네카, 메데아 11:24)
Quis te dolore percitam instigat furor?
(세네카, 파이드라 16:20)
pone vaesanos, precor,
(세네카, Phoenissae 594:2)
Non denuntiaret si uenturus esset neque armaret nos nuntio nec instigaret uictricem Graeciam nec sollicitaret arma felicia:
(세네카, Suasoriae, Deliberant Athenienses an tropaea Persica tollant, Xerse minante rediturum se nisi tollerentur. 2:1)
pudorve, mentes caecus instiget furor,
(세네카, Thyestes 29:1)
tune audire potes vesani murmura ponti fortis, et in dura nave iacere potes?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 8a4)
nec non exanimem amplectens Briseis Achillem candida vesana verberat ora manu;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 96)
errat, qui finem vesani quaerit amoris:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1521)

SEARCH

MENU NAVIGATION