라틴어 문장 검색

Quidam cataplasmatis calfacientibus utuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 25:1)
Postero die is desidere in aquam caldam debet eodemque cataplasmate foueri.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 6:7)
Neque alienum est instillare paulum rosae uel lactis, quo magis lubrico circumagatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 3:1)
Grauioribus uero doloribus urguentibus cataplasma inponi quoque conueniet uel ex lolio uel ex hordeo, cui pinguis fici tertia pars sit adiecta;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 5:3)
noctu uero idem aut ceratum aut malagma aut panni, quia potest cataplasma decidere.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 5:5)
Sed si iuxta articulum fractura est, die instillandum uinum est, exigua parte olei adiecta, eademque omnia facienda, donec adeo inflammatio soluatur uel tenuius quoque quam ex consuetudine id membrum fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 9:1)
Calefacit vero ex qualibet farina cataplasma, sive tritici, sive farris, sive hordei, sive ervi, vel lolii, vel milii, vel panici, vel lenticulae, vel fabae, vel lupini, vel lini, vel foeni graeci, ubi ea , calidaque imposita est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXIII De his quae materiam evocant, reprimunt, molliunt, calefaciunt, durant, aut emolliunt. 5:1)
praecipueque ad emolliendum potest cataplasma ex lini vel foeni graeci semine.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXIII De his quae materiam evocant, reprimunt, molliunt, calefaciunt, durant, aut emolliunt. 6:3)
At si in praecordiis inflammatio et dolor est, primo superimponenda sunt cataplasmata reprimentia;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, X Curatio symptomatum febrium. 2:7)
Curatio prima est, supra praecordia imponere, quae reprimant, cataplasmata:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIX De cardiacis. 2:1)
Utilia etiam sunt cataplasmata, quae reprimunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 12:1)
Suppurationes autem, quae in aliqua interiori parte oriuntur, ubi natae fuerint, primum id agere oportet per ea cataplasmata, quae reprimunt, ne coitus inutilis materiae fiat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 15:1)
ungere rosa et aceto, vel potius his tinctam lanam succidam imponere, aliave refrigerantia cataplasmata.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, II De curationibus morborum capitis. 6:5)
alios calida cataplasmata adjuvant.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, II De curationibus morborum capitis. 7:6)
deinde admovere vesicas bubulas, vel utriculos oleo calido repletos, vel ex farina calidum cataplasma, vel piper rotundum cum ficu contusum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VI De cervicis morbis. 3:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION