라틴어 문장 검색

vitellos coctos duos, rosae minus cyatho.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 21장23)
Si non comprehendit, adeps leonina ex rosa mollienda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 21장26)
reprimit aqua, in qua vel lenticula vel rosa vel rubus vel Cotoneum malum vel palmulae decoctae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 22장72)
nardi Gallici, foliorum rosae aridorum, cardamomi, singulorum P. IIII;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 23장8)
nardi Gallici, gentianae eradj, aridorum rosae foliorum, singulorum P. IIII;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 23장31)
buturi, medullae vitulinae, sebi vitulini, adipis anserinae, cerae, mellis, resinae terebenthinae, rosae, olei cicini.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 24장16)
magis vero emollit, si pro rosa cyprus infunditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 24장19)
Haec per se contrita, rursus instillato subinde passo, simul omnia teruntur, donec crassitudo sordium fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 25장18)
Nam et somnum faciunt vel per se adsumpta vel ex aqua data, et aurium dolores levant, adiectis exiguo modo rutae suco ac passo, et tormina supprimunt ex vino liquata, et inflammationem vulvae coercent mixta cerato ex rosa facto, cum paulum his croci quoque accessit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 25장24)
itaque ea adhiberi non alienum est, ut buturum cum rosa et exigua mellis parte;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장275)
aut cum eadem rosa tetrapharmacum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장276)
aut ex rosa linamenta.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장277)
In primo casu commodissimum est maliciorum ex vino coquere, interioremque eius partem conterere et cerato miscere ex rosa facto, idque superponere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장368)
Ac nigras quoque cicatrices leniter purgant paribus portionibus mixta aerugo, plumbum elotum, eademque rosa coacta;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장393)
Si ulcus aequale est, ceratum ex rosa iniciendum est, adiciendusque ei pulvis ex contrita testa, ex qua faber ferrarius tinguere candens ferrum solitus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장60)

SEARCH

MENU NAVIGATION