라틴어 문장 검색

Dolabella valde vituperabatur ab hominibus non insulsis, quod tibi tam cito succederet, cum tu vixdum xxx dies in Syria fuisses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 4 3:4)
sed mea factum est insulsa verecundia ut te proficiscens non tollerem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 8 1:7)
facere enim probus adulescens periculose quam perpeti turpiter maluit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 4장3)
sed tu mihi videris Epicharmi, acuti nec insulsi hominis ut Siculi, sententiam sequi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 15:4)
quod est enim maius argumentum nihil eam prodesse, quam quosdam perfectos philosophos turpiter vivere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 12:5)
quis non modo stetit, verum etiam decubuit turpiter?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 41:8)
aderit temperantia, quae est eadem moderatio, a me quidem paulo ante appellata frugalitas, quae te turpiter et nequiter facere nihil patietur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 36:5)
"grande locuturi nebulas Helicone legunto, si quibus aut Prognes aut si quibus olla Thyestae fervebit saepe insulso cenanda Glyconi."
(페르시우스, 풍자, satire 54)
. . . Intrat cinaedus, homo omnium insulsissimus et plane illa domo dignus, qui ut infractis manibus congemuit, eiusmodi carmina effudit:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 23:3)
Baro insulsissimus cum scalis constitit puerumque iussit per gradus et in summa parte odaria saltare, circulos deinde ardentes transilire et dentibus amphoram sustinere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 53:21)
Consilia qui dant prava cautis hominibus, Et perdunt operam et deridentur turpiter.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Canes et corcodili.1)
Hoc quoque insulsum est ait Falsoque dictum;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Phaedrus.5)
summotum a proconsulatu quia se in legatione turpiter gesserat, de proconsulibus iudicare, damnatumque sordium vel damnare alios vel absolvere!
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 12 4:3)
Denique, si tumidi ritu torrentis agebar, Caecaque me praedam fecerat ira suam, Nonne satis fuerat timidae inclamasse puellae, Nec nimium rigidas intonuisse minas, Aut tunicam summa deducere turpiter ora Ad mediam?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 735)
Femina silvestris Lapithas populumque biformem Turpiter adposito vertit in arma mero;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1213)

SEARCH

MENU NAVIGATION