라틴어 문장 검색

igitur paucos dies insumpsit reficiendae classi;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 53장3)
illic paucos dies componendo animo insumit, violenta luctu et nescia tolerandi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 1장2)
multi odio praesentium et cupidine mutationis suis quoque periculis laetabantur increpabantque Tiberium quod in tanto rerum motu libellis accusatorum insumeret operam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 44장3)
neque dempsit aut addidit vero, sed fide ac virtute legatos, se consiliis superfuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 47장2)
ad vana et totiens inrisa revolutus, de reddenda re publica utque consules seu quis alius regimen susciperent, vero quoque et honesto fidem dempsit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 9장3)
mox capessendis accusationibus aut reos tutando prosperiore eloquentiae quam morum fama fuit, nisi quod aetas extrema multum etiam eloquentiae dempsit, dum fessa mente retinet silentii impatientiam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 52장11)
At Baream Soranum iam sibi Ostorius Sabinus eques Romanus poposcerat reum ex proconsulatu Asiae, in quo offensiones principis auxit iustitia atque industria, et quia portui Ephesiorum aperiendo curam insumpserat vimque civitatis Pergamenae prohibentis Acratum, Caesaris libertum, statuas et picturas evehere inultam omiserat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 23장1)
Nam carmina et versus, quibus totam vitam Maternus insumere optat (inde enim omnis fluxit oratio), neque dignitatem ullam auctoribus suis conciliant neque utilitates alunt;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 9장 1:1)
nec in auctoribus cognoscendis nec in evolvenda antiquitate nec in notitiam vel rerum vel hominum vel temporum satis operae insumitur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 30장 1:2)
ex ingenio suo quisque demat vel addat fidem.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 3장 4:2)
Quarta aestas obtinendis quae percucurrerat insumpta;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 23장 1:1)
egregium principatus temperamentum, si demptis utriusque vitiis solae virtutes miscerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 5장5)
ut conquirere fabulosa et fictis oblectare legentium animos procul gravitate coepti operis crediderim, ita vulgatis traditisque demere fidem non ausim.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 50장5)
nec ultra in commune congressi sibi quisque consuluere, donec missae a Fabio Valente epistulae demerent metum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 54장7)
agniti dempsere sollicitudinem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION