라틴어 문장 검색

Ad hoc panis usu carnisque coctae et dulcedine vini mitigatos Marius in tempore adgressus est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 13:3)
EXPERTIS invicem Parthis atque Romanis, cum Crassus et Pacorus utrimque virium mutuarum documenta fecissent, pari rursus reverentia integrata amicitia, et quidem ab ipso foedus Antonio cum rege percussum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB ANTONIO 1:1)
nam certe neque consilio primordia rerum ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt nec quos quaeque sed quia multa modis multis mutata per omne ex infinito vexantur percita plagis, omne genus motus et coetus experiundo tandem deveniunt in talis disposituras, qualibus haec rerum consistit summa creata, et multos etiam magnos servata per annos ut semel in motus coniectast convenientis, efficit ut largis avidum mare fluminis undis integrent amnes et solis terra vapore fota novet fetus summissaque gens animantum floreat et vivant labentis aetheris ignes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 25:5)
omnia debet enim cibus integrare novando et fulcire cibus, omnia sustentare, ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 26:2)
Nam et modicis honestisque inter bibendum remis­sionibus refici integrarique animos ad instauranda sobrietatis officia existimavit, redditosque sensim laetiores ad intentiones rursus capessendas fieri habiliores;
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 6:1)
et ideo vel feminis vel eunuchis vox acuta est, viris gravis, quibus vocis transitus habet liberum et ex integror patentem meatum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 13:3)
quae, quamvis arbore multa Frondeat, aestatem nulla sibi mitigat umbra:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:62)
Hic qui dura sedens porrecto saxa leone Mitigat, exiguo magnus in aere deus, Quaeque tulit, spectat resupino sidera vultu, Cuius laeva calet robore, dextra mero:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XLIII1)
'mollit' autem ideo dixit, ut per transitum ostenderet, vitia naturae nulla ratione mutari, sed mitigari aliquatenus posse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 572)
alii 'mulcere' mitigare, mollire vel fovere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 665)
maturate fugam cum maturitate, id est cum tranquillitate discedite, quo modo dicimus 'matura iracundiam tuam', id est mitiga;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1371)
ergo impetrat pacem aut ad inquirendum tempus, aut ad mitigandum famis periculum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3707)
tacitae quaestioni occurrit, ne quis eius nimiam iracundiam reprehenderet, dicens Aeneam posse mitigari forsitan precibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3683)
nam de certo die masculino tantum utendum est, ut 'natalis meus dies est'. pietas nec mitigat aut Troianorum, quia pii sunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 7833)
hi primo humanis hostiis placabantur, postea quibusdam sacris mitigati sunt et eorum inmutata sacrificia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5816)

SEARCH

MENU NAVIGATION