라틴어 문장 검색

Apparatus etiam ex ea parte consortes, qua ad scaenam a templis et aris et illa infelicitate turis et sanguinis inter tibias et tubas itur duobus inquinatissimis arbitris funerum et sacrorum, dissignatore et haruspice.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 1:2)
Factumque est, ut in illis locis multo ex eo tempore fides intemerata perduraret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXI. 1:9)
Studeat ergo tua fraternitas hoc, quod sedis apostolicae humanitate percepit, intemerata mentis sinceritate seruare, intendens cuius rei similitudine tam praecipuum indumentum humeris tuis baiulandum susceperis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VIII. 1:10)
ut perinde intemerato societatis foedere iura teneas maritalis consortii.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI. 1:9)
scilicet ut cum Doruuernensis uel Eburacensis antistes de hac uita transierit, is, qui superest, consors eiusdem gradus habeat potestatem alterum ordinandi in loco eius, qui transierat, sacerdotem;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVIII.5)
Et aperientes sepulchrum eius, ita intemeratum corpus inuenere, ut a corruptione concupiscentiae carnalis erat inmune;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VIII. 1:14)
Habuit autem Osuiu primis regni sui temporibus consortem regiae dignitatis, uocabulo Osuini, de stirpe regis Aeduini, hoc est filium Osrici, de quo supra rettulimus, uirum eximiae pietatis et religionis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIV.8)
cum quo etiam rege, ad praedicationem beatae memoriae Paulini primi Nordanhymbrorum episcopi, fidem et sacramenta Christi suscepit, atque haec, usquedum ad eius uisionem peruenire meruit, intemerata seruauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII].6)
sed et uestimenta omnia, quibus indutum erat, non solum intemerata, uerum etiam prisca nouitate et claritudine miranda parebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVIII [XXX]. 1:4)
de quo una cum consortibus eiusdem sui gradus recte ac ueraciter dici potest, quia corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum uiuet in generationes et generationes.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VIII.6)
(Romulus aeternae nondum formauerat urbis moenia, consorti non habitanda Remo;
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 513)
ideo Syphacem cepit, Hannibalem devicit, Carthaginem vectigalem nobis fecit, Antiochum - recipit enim fratrem consortem huius gloriae L. Scipio - ultra iuga Tauri emovit, ut duobus Petilliis succumberet?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 672:2)
insignes notae fuerunt M. Corneli Maluginensis, qui biennio ante praetor in Hispania fuerat, et L. Corneli Scipionis praetoris, cuius tum inter cives et peregrinos iurisdictio erat, et L. Fulvi, qui frater germanus et, ut Valerius Antias tradit, consors etiam censoris erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 318:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION