라틴어 문장 검색

Omnia itaque sic patitur ut hiemis rigorem et intemperantiam caeli, ut fervores morbosque et cetera forte accidentia, nec de quoquam tam bene iudicat, ut illum quicquam putet consilio fecisse, quod in uno sapiente est.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 47:1)
nec enim magnitudo ista est sed immanitas.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 128:1)
intemperantiam in morbo suam experti parere ipsis in adversa valetudine vetant.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 84:2)
Cum omnia quae excesserunt modum noceant, periculosissima felicitatis intemperantia est :
(세네카, De Providentia, book 1 46:1)
Evenit autem hoc nimia intemperantia et amore caeco rei ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 71:1)
numquam meus cessabit in poenas furor crescetque semper, quae ferarum immanitas, quae Scylla, quae Charybdis Ausonium mare Siculumque sorbens quaeve anhelantem premens Titana tantis Aetna fervebit minis?
(세네카, 메데아 7:16)
gerit et aures immanitate barrinas, quarum fistulam biforem pellis ulcerosa circumvenit saxeis nodis et tofosis umore verrucis per marginem curvum protuberantibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 6:1)
hi sunt, qui novis opibus ebrii, ut et minima cognoscas, per utendi intemperantiam produnt imperitiam possidendi;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 4:1)
qui periculi inmanitate constantior, Christum inuocat, et adsumto in nomine sanctae Trinitatis leui aquae spargine fluctus saeuientes obprimit, collegam commonet, hortatur uniuersos, oratio uno ore et clamore profunditur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII.15)
provectus deinde est intemperantia linguae in maledicta nunc communiter Romanorum, nunc proprie ipsius Quinctii, ingratos appellans et exprobrans non victoriam modo de Philippo virtute Aetolorum partam sed etiam salutem, ipsumque et exercitum sua opera servatos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 569:1)
non sum postulaturus a vobis, patres conscripti, ut quae communiter de immanitate gentis Gallorum, de infestissimo odio in nomen Romanum scitis, ea de illis quoque qui Asiam incolunt existimetis Gallis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 595:1)
et violentiam insitam ingenio intemperantia vini accendebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 368:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION