라틴어 문장 검색

Manifestissimum autem est, in omni opere magno, quod manus hominis praestat, sine instrumentis et machinis, vires nec singulorum intendi nec omnium coire posse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:21)
sed per superficiem et varietatem rerum tantum labantur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 179:5)
eodem modo et a nostra aetate (si vires suas nosset, et experiri et intendere vellet) majora multo quam a priscis temporibus expectari par est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 191:7)
At stellae fixae majores, quando sol eas subit aut iis approximatur, existimantur fervores solis augere et intendere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 74:3)
et fiat observatio, utrum minuat calorem solis, quemadmodum speculum comburens eundem auget et intendit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 80:3)
Quod si etiam calor fortius intendatur, solvit et vertit multum ex iis in volatile.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 228:3)
Coloniam populo ne farcias aut super oneres alios post alios mittendo, sed potius informationi diligenti intende quot capita de tempore in tempus minuantur, eaque numero conveniente pro rata suppleas, ita tamen ut coloni bene victitent nec penuria affligantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:46)
Ultimo, opinio contumeliae sive quod existimatio hominis per consequentiam laedatur et perstringatur, iram intendit et multiplicat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 5:10)
retribuite retributionem gentibus et intendite in praeceptum legis ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장68)
Et non intenderunt sermonibus eorum; viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장11)
Et convenerunt adversus eum viri pestilentes ex Israel, viri iniqui interpellantes adversus eum; et non intendit ad eos rex.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장61)
Sed ad haec cum adulescens nequaquam intenderet, vocavit rex matrem et suadebat ei, ut adulescenti fieret suasor in salutem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장25)
Sed occasionem vires intendendi omittere nolui.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 3:2)
Horum autem eorumque qui sequuntur exempla integre planeque possumus pernotare, si in priorem descriptionem, quam fecimus, cum de superparticulari et multiplici loqueremur, ubi ab uno usque in denariam multiplicationem summa concrevit, diligens velimus acumen intendere.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De eorum exemplis in superiori formula inveniendis. 1:1)
— Quotiens, ait, aliquid cuiuspiam rei gratia geritur aliudque quibusdam de causis quam quod intendebatur obtingit casus uocatur, ut si quis colendi agri causa fodiens humum defossi auri pondus inueniat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION