라틴어 문장 검색

19. Nec multum temporis intercessit quin Perkinus (qui ex argento vivo compositus erat, quod non facile contineri aut incarcerari potest) turbare coepit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 19:1)
Illud certae memoriae est, intercessisse tempus semestre inter mortem principis Arthuri et creationem Henrici in principem Walliae, quod eo pertinere homines interprebantur quo spatium illud temporis in certo poneret utrum Catharina ex Arthuro gravida facta fuisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 11:6)
Cum enim temporibus anteactis coniunctio sui ipsius cum Arragonia et Castilae (quae res una fuerant) amicitiaque Maximiliani et Philippi filius sui archiducis potentiam Gallarum longe superarunt, metuere iam coepit ne forte rex Gallus (qui in affectibus Philippi regis iuvenis Castiliae locum insignem obtinebat) et Philippus ipse iam Castiliae rex (cui inimicitiae intercedebant cum socero suo circa praesens regimen Castiliae), necnon et ipse Maximilianus Philippi pater (quo mobili esset ingenio, et de quo coniectura illa fere sola merito capi poterat, eum non diu eundum futurum qui paulo ante fuisset), hi tres potentissimi principes in arctum aliquam amicitiam et foedus inter se coirent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 1:10)
Item Hawisus, unus ex aldermannis Londini, impetitus fuit, et dolore et anxietate animi antequam lis ad finem perducta esset mortuus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:26)
Iustitia temporis suis recte et aequabiliter administrata fuit, praeterquam cum rex in lite pars esset, praeterquam etiam quod consilium privatum communibus casibus circa meum et tuum se nimis immisceret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:5)
Quantum autem ad pusillas illas invidias et aemulationes (quae inter principes haud parvo rerum suarum detrimento intercedere solent) nihil tale in eo cernere erat, sed suas res sedulo et solide agebat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 4:3)
Habent enim homoiomera Anaxagorae, atomi Leucippi et Democriti, coelum et terra Parmenidis, lis et amicitia Empedoclis, resolutio corporum in adiaphoram naturam ignis et replicatio eorundem ad densum Heracliti, aliquid ex philosopho naturali;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 134:9)
at in hoc motu (si modo impedimenta et vincula absint) uniuntur partes per amicitiam, licet absit natura aliena quae litem moveat:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 450:10)
Attamen gravis de illo motu lis est inter nonnullos tam ex antiquis quam modernis, qui rotationem terrae attribuerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:22)
At interiores corporum consensus et fugae, sive amicitiae et lites (taedet enim nos fere vocabulorum sympathiae et antipathiae, propter superstitiones et inania), aut falso ascriptae, aut fabulis conspersae, aut per neglectum rarae admodum sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:1)
Neque sane multo melius se habet, cum athei et homines profani tantas in religione lites et opinionum dimicationes intueantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:17)
Et qui nullo modo sperat se ad virtutem alterius pervenire posse, ipse fortunam eius libenter deprimit, ut minor intercedat disparitas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 2:7)
Muneris tui iura constanter tueare, neque propterea lites te iurisdicitone facile move.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 3:22)
Quod si, quatenus ad animam, non intercedat ei cognatio cum Deo, vilis est plane et ignobilis creatura.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:39)
Regibus intercedit negotium cum nationibus vicinis, cum uxoribus propriis, cum liberis suis, cum praelatis et clero, cum proceribus regni, cum nobilibus secundae classis sive generosis, cum mercatoribus suis, cum plebe regni, cum militibus suis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION