라틴어 문장 검색

quin ipsae inter se legiones octava et quinta decuma ferrum parabant, dum centurionem cognomento Sirpicum illa morti deposcit, quintadecumani tuentur, ni miles nonanus preces et adversum aspernantis minas interiecisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 23장6)
nam medio montium et paludum porrigebatur planities, quae tenuem aciem pateretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 64장10)
postremo deligunt locum flumine et silvis clausum, arta intus planitie et umida:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 19장4)
His tam adsiduis tamque maestis modica laetitia intericitur, quod C. Cominium equitem Romanum, probrosi in se carminis convictum, Caesar precibus fratris qui senator erat concessit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 31장1)
sunt qui adseverent mille quadringentos sexaginta unum interici, prioresque alites Sesoside primum, post Amaside dominantibus, dein Ptolemaeo, qui ex Macedonibus tertius regnavit, in civitatem cui Heliopolis nomen advolavisse, multo ceterarum volucrum comitatu novam faciem mirantium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 28장6)
hique primo laetari, mox gliscente pernicie cum arma militum interiecissent, caesi milites;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 54장5)
locumque delegit cuius pars altera colles erant clementer adsurgentes accipiendis peditum ordinibus, pars in planitiem porrigebatur ad explicandas equitum turmas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 38장8)
deligitque locum artis faucibus et a tergo silva clausum, satis cognito nihil hostium nisi in fronte et apertam planitiem esse sine metu insidiarum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 34장2)
si moram interiecissent, facilius omnia conventura.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 81장7)
quo autem magis in posterum ex Kalendis Ianuariis nouis temporum ratio congrueret, inter Nouembrem ac Decembrem mensem interiecit duos alios;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 40장 2:1)
ac sinisteriore brachio uelut aegro lanis fasciisque per aliquot dies ad auertendam suspicionem obuoluto, sub ipsam horam dolonem interiecit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 17장 1:3)
Campestris eadem, qua vergit ad mare, planitiem eius crebris distinguentibus rivis:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 4장 9:1)
planitiem ipsis camposque esse vitandos, ubi circumiri, ubi ancipiti acie opprimi possent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 7장 10:2)
Opportuna explicandis copiis regio erat, equitabilis et vasta planities:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 9장 11:2)
nam et tutior planitie erat, et inde acies hostium, quae in campo explicabatur, conspici poterat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 12장 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION