라틴어 문장 검색

Rex vero crastina die, secretariis et consociis suis accitis, Anglorum Danorumque primoribus dolorem suum aperuit de Hugonis interitu [0659A] et fratris illius occasu, et quantam in illis bellicarum rerum fiduciam habuerit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 12:4)
Interea dum rex in his negotiis illic moram ageret, [0659C] viri Ascalonitae ejus absentiam comperientes et novi exercitus recessum, Hugonis ac fratris ejus interitum, legationem Sur, quae est Tyrus, et Sagittam, quae est Sidon, Baruth quoque, quae est Baurim, cum festinatione dirigunt, ut in armis et copiis in unum die statuto conferantur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 16:1)
Hi autem filii in regione hac post discessum Tankradi commorantes, complices Botheri iuteremerunt, reos patris sui interitus, aliosque conscios et reos ejusdem necis crebris insidiis comprehensos, aut membris debilitaverunt, aut laqueo jugulatos suffocaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 46:3)
Tam crudelem famam universi qui audierunt, de tam egregio milite et interitu suorum vehementi dolore cum fletu et ejulatu magno planxerunt diebus multis:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 108:9)
His omnibus illic collocatis, et cunctis injuriis utrinque coram rege et fidelibus suis recitatis, Baldewinus de Burg et Tankradus reconciliati sunt, Baldewino, quae injuste obtinuerat, a Tankrado benigne remissis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 24:4)
Hac Baldewini super injuriis Tankradi audita querimonia, rex consilio suorum Tankrado legationem Antiochiae misit, ut ad eum et primos exercitus Christianorum descenderet;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 42:1)
nullus ad injuriam in eum manum mitteret, nisi ut subveniret, et animam pro fratribus singuli ponerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 44:4)
Rex igitur Baldewinus, accelerata via, ut interitum suorum comperit, et urbem ex perfidia civium amissam, Ammiraldum quoque in fraude peremptum, Jerusalem repedavit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 74:5)
[0705D] Unde Dochinus, princeps Damascenorum, gravi invidia et indignatione tactus, omni versutia qua novit interitum illius moliebatur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 36:2)
Et hoc disposito, feria tertia vehementius infirmitate usque ad interitum coepit torqueri in oculis suorum primatum et fidelium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 54:18)
Gozelinus vero intelligens casum et interitum suorum fortium, et ipse inter manus crudelium audacter involat, nullo tamen auxilio jam occisis sociis et attritis poterat prodesse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:17)
] De iniuria oblivioni tradenda.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 127:6)
De iniuria oblivioni tradenda dicit Dominus, "Michi vindictam, et egoretribuam."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 128:1)
Omnino autem ab iniuria amici taliter obtemperes, ut eius amornullatenus minuatur, et non solum ab iniurie [!
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 128:5)
] amici obtemperare debes,sed eciam ab iniuria cuiuslibet alterius.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 128:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION